De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 181
lasticis, Prospero Aquitano uribuitur, loquitur etiam oe "justitia sociali", ad bonum commune, ita ut clare appareat etiam ipsam modernam denominationem jam in antiquis Patribus reperiri.
10. Philosophi Neo-Platonici etiam memorantur a nostris Auctoribus; inter illos eminet: Plotinus, virtutes dividens in politicas, purgatorias, animi jam purgati et exemplares, de politicis loquitur ut homini qua sociali animali convenientibus; quibus adscribit officia reipublicae consulendi, urbes tuendi, parentes venerandi, liberos amandi, proximos diligendi. Ideo, ut patet, officia erga alios homines numerat, eo quod cum homo sit non solum ens individuale, sed etiam sociale, sociales quoque virtutes possidere debet: et inter has virtutes politicas justitiam adnumerat, cuius est:
Servare unicuique quod suum est. De Justitia veniunt innocentia, concordia, pietas, religio, affectus, humanitas.
Politicae vocantur virtutes quae erga pluralitatem, quae dicitur "polis", exercentur et attenduntur in legibus et praeceptis. Ergo respiciunt, saltem implicite, bonum commune.
11. Schola Abaelardiana, quae forsan implicite etiam a nostris Auctoribus citatur, cognovit Cicer-
79. Cfr. G. FRITZ, Pomère, in Diction. Théol. Cath., t. XII, 2537-2543.
80. De vita contemplativa, c. XXVIII (PL 59, 509 sq): "Justitia vero qua fiunt justi, qui eam fuerint operati, socialis quaedam virtus accipitur, eo quod beneficiis quae aliis praestat augetur... Ex eo videndum est utrum juste faciant illi, qui se removentes ab occupationibus cunctis, ac studiis spiritualibus offerentes, nihil humanae societati proficiunt; et desideria sua commodis omnium praeferentes, utilitatem communem desideratae vocationis electione contemnunt. Cum profecto laborantibus opem ferre nolle, cum possis, et communi bono posthabito, otiosa quiete frui velle, nihil habeat aequitatis... Ac per hoc, contra justitiam faciunt hi qui merito suae conversationis vel eruditionis electi, otiosum studium fructuosae utilitati regendae multitudinis anteponunt; et cum possint laboranti Ecclesiae subvenire, operosae administrationis laborem, fruendae quietis contemplationi refugiunt".
81. Cfr. e.g., A. BRUCCULERI, qui minus recte asserit: "Nata ieri, l'espressione giustizia sociale, gode oggi d'una eccezionale fortuna...", in La Giustizia Sociale, (Roma 1944), ed. "La Civilità Cattolica", 5.
82. Pro Summa fr. Alex. cfr. DOUCET, Prol., pp. XCV sqq.
83. Ibid., p. LXXXV, n. 154; et Ioann. a Rup. qui agit de divisione virtutum secundum Plotinum in Tractatus de anima et virtutibus (Ms. Flor. Laurent. Plut., 36 dext. 5, f. 179).
84. Ex Ioanne de Rup., Loc. cit.
85. Nam in Commentario Alexandri recitatur ut aliorum aliqua sententia circa actum