De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950
p. 182
onem. Et enim Abaelardus, Hermannus et Sententiae parisienses de justitia loquuntur tamquam virtute quae est ad alterum, quae bonum privatum et commune considerare et conciliare debet, et hoc sive ex parte tribuentis sive ex parte accipientis. Suum autem quod per justitiam redditur potest esse vel poena vel remuneratio, sicut qui reddit, potest esse vel Deus vel Sacerdos vel homo-politicus, dum qui accipit, ut ipsi videntur implicite asserere, quicumque esse potest. Ex quibus, nobis videtur in Schola Abaelardiana non proprie distingui justitia quam vocant distributivam a justitia pro bono communi: ex eo quod omnis justitia bonum commune semper considerare debeat. Aliquid novum, quod influxum in posteriores exercuit, nobis videtur inveniri in illa determinatione juris sui ex parte tribuentis, quatenus iste potest tribuere vel praemium vel poenam, et non poenam tantum: quod revera ab aliquibus subsequentibus auctoribus adoptatur, ut videbimus.
Secundo, implicite saltem, melius determinatur quo sensu miseris subventio, quae justitiae esse ab Augustino audivimus, sive caritas sive justitia vocari possit, etiam si justitia in sensu speciali sumatur:
Harum trium virtutum (scilicet) justiciae, fortitudinis, temperantiae, subdivisionem potes invenire, si singularum officia inspicias... Misericordia est virtus per quam animus super calamitates oppressis movetur. Haec quidem virtus dum fraternam compassionem in eleemosynis exhibet, quadam excellentia caritas vel justicia dici solet. Unde psalmista dispersit, inquit, dedit pauperibus justicia eius manet: et Veritas in Evangelio: videte ne justiciam vestram faciatis coram hominibus. Justicia autem haec ideo specialiter virtus dicitur, quia dum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus non nostra largimur.
Haec autem explicatio a subsequentibus auctoribus sumitur ad commemoratam augustinianam definitionem explican-
dandi superfluum, quam, uti videbimus infra, quantum inquirere potuimus prima vice in Schola Abaelardiana invenimus: cfr. infra ubi de Halensi agemus.
86. Cfr. LOTTIN, "Le concept de justice," Rev. Thom. 44 (1938) 511.
87. Dialogus inter philosophum judaeum et christianum, (PL 178, 1653).
88. Epit. theologiae christianae, c. 32 (PL 178, 1750).
89. Pars III, in A. LANDGRAF, "Excrits theologique de l'école d'Abelard," Spicilegium Sacrum Lovaniense, 14 (Louvain 1936), 52.
90. Cfr. in LOTTIN, op. cit., 512, nota 2.
91. Cfr. Ysagoge in theologiam, lib. I, in LANDGRAF, op. cit. 74.
92. Ibid., p. 76.