De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 183

dam.

In Schola Abaelardiana tamen desideraretur aliqua mentio circa aequalitatem inter justitiae, praesertim particularis, subjecta.

12. Dogma autem philosophorum, quod cognoscitur a nostris Auctoribus, immo a Joanne de Rupella verbotenus in hac re sequitur, a philosophis praesertim a Tullio, dependet, velut ex ipsa huius operis natura jam intelligitur, et si aliquo modo etiam auctoris personalitas appareat. Per consequens ibidem nihil novi invenimus, quod praesertim in Cicerone non inveniatur. Notatur divisio justitiae in severitatem et liberalitatem, quae suum influxum etiam in subsequentes auctores exercuit.

13. Petrus Lombardus autem, post theologicas virtutes, de quattuor cardinalibus disserens, sic et simpliciter tamquam definitionem de justitia cardinali exhibet nisi illam Augustini "justitia est in subveniendo miseris". Haec igitur definitio sive propter Augustini auctoritatem, sive praesertim propter Lombardi in suo opere receptionem fortunam habuit a subsequentibus omnibus Lombardi Sententiarum Commentariis commemorari et explicari, ut videbimus etiam in nostris Auctoribus.

14. Theologi subsequentes post tales ac tantas justitiae definitiones et acceptiones sive philosophorum, sive SS. Patrum, sive S. Scripturae necessarium existimarunt varios et disparatos sensus justitiae explicandi et coordinandi, ut bene Lottin adnotavit.

93. Cfr. J. HOLMBERG, Das moralium dogma philosophorum des Guillaume de Conches lateinisch, altfranzösisch und mittelniederfränkisch, (Upsala 1929); circa autem authenticitatem cfr. P. GLORIEUX, "Le moralium dogma philosophorum et son auteur", Recherches de théologie ancienne et médiévale 15 (1948) 360-366, ubi revera demonstrat auctorem non esse Guillelmum de Conchis, sed potius Alanum de Insulis. Contra hanc Glorieux attributionem cf.: D.F. DELHAYE, "Une adaptation du De officiis au XII siècle: Le moralium dogma philosophorum," ibid., 16 (1949) 227-259.

94. Cfr. infra, ubi de Ioanne agemus.

95. Cfr. GLORIEUX, op. cit.

96. Cfr. LOTTIN, op. cit., p. 512, nota 5.

97. Ibid., 513.

98. Ibid.