De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 288
Textus alexandrini influxu, etiam alii plures Commentatores, uti videbimus, occasionaliter et breviter determinant justitiam eodem loco et quasi eodem modo quo Alexander.
Similiter Alexander occasione loquendi de dulia determinat etiam breviter justitiam:
Ms. Assis.
Actus iustitie est attribuere etc. et subdividitur in attribuendo Deo que Dei sunt et proximi que proximi...
Ms. Lond.
... Iustitia tribuit unicuique quod suum est; et hoc dividitur vel inferiori vel pari vel superiori, et hoc multipliciter... Superiori, ut homini vel Deo, et hoc diversimode... Respondeo... Reddere unicuique creature quod sibi debetur est iustitie, non dulie...
Ut patet, differentia adest inter utrumque codicem. Nam in ms. Assis. loquitur tantum de justitia generali, dum in ms. Lond. etiam de justitia speciali; et illa generalis quae ponitur ante "Respondeo" concipitur secundum divisionem debitiad superiorem, inferiorem et parem, quae nullo alio loco invenimus apud Alexandrum, sicut e contra invenitur apud Fishacre et apud Pseudo-Guerricum et Rufum, de quibus infra agemus.
Sed ex professo Alexander determinat justitiam in libro tertio eiusdem Commentarii, in distinctione trigesima tertia, prout statim infra examinabimus secundum duplicem redactionem: assisiensem scil. et londinensem. Codex Erfurtensis concordat cum Assisiensi, excepta additione una, quam suo loco referimus.
Hic, posthabitis animadversionibus critico-litterariis circa differentias inter duos textus, de quibus peritiores agant, loquimur de justitiae doctrina, quatenus substantialiter eadem manet in utroque textu.
Subito Alexander nos admonet varios esse modos accipiendi justitiam. Primus modus est generalissimus et com-
8. ALEX. HAL., in III Sent., d. 9 (Ms. Assis. 189, f. 93a; et Erfurt 68, f. 173e).
9. ID., in III Sent., d. 9 (Ms. Lond. 347, f. 220b).
10. Clr. textum FISHACRE in LOTTIN, Le concepte de justice ... p. 514 sq. nota 4.
11. Cf. O. LOTTIN, Psychologie et Morale aux XII et XIII Siècles, III, 2 (Louvain-Gembloux, 1949), p. 292-293.