De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 289

prehendit omnes virtutes. Haec justitia adest in justificato, ut asseritur. Hoc tamen dicitur, secundum nostram opinionem, eo quod etiam Alexander existentiam virtutum moralium infusarum admittebat secundum illius temporis doctrinam. Ita talis justitia omnes quoque morales virtutes amplectitur: – sive istae ad faciendum bonum se referant sive ad malum vitandum. Sequitur ergo quod ad hunc modum reducendus sit ille textus eiusdem Commentarii alexandrini:

... Dicendum quod iustitia dicitur generaliter ad omnes virtutes prout duo partes dicuntur iustitie, scilicet recedere a nalo et facere bonum. Unde Augustinus super 2 Gen.: iustitia creavit omnes virtutes. Causa autem huius est quod inter virtutes quatuor ultima est et quod dignum est unumquodque denominari a fine.

Hic animadvertimus secundum ms. Assis. et clarius secundum ms. Erfurt post praedictum modum generalissimum alium dari minus generalem juxta quem justitia identificetur cum dilectione Dei et proximi. Nos tamen propter omissionem in Cod. Londine et quia in dilectione Dei et proximi omnis perfectio et lex includatur dubitamus, num revera Alexander alium modum distinctum a primo posuerit. Ipse enim sic scripserat in libro secundo eiusdem Commentarii:

... Ad aliud dicendum, quod duplex est iustitia, una scilicet que est innocentia ad non faciendum malum, et talis esset in pueris si stetissent primi parentes. Est alia iustitia que est habilitas ad omne bonum, et talem non haberent.

Quae ultima verba ostendunt talem justitiam non esse cardinalem virtutem ab aliis distinctam. In hoc etiam sensu accipitur illud Commentarii:

... Dicitur in littera quod omne preceptum refertur ad caritatem... Dicendum quod caritas uno modo dicitur forma omnium virtutum, et sic dicitur quod est vinculum perfectionis, quoniam omnes virtutes tenentur simul per ordinem caritatis; dicitur etiam prout est finis operum omnium: omnis enim operatio tendit in dilectionem Dei et dicitur caritas prout e diverso dividitur ad alias virtutes (?) et sic non refertur omne preceptum ad caritatem, sed quedam ad alias virtutes. Decem sunt precepta quorum tria pertinent ad dilectionem Dei et septem ad dilectionem proximi, unde finis omnium dilectio et ita caritas.

12. Cfr. LOTTIN, Principes de Morale, t. II, (Louvain 1946), p. 214 sqq.

13. In II Sent., d. 26 (Ms. Assis. 189, f. 77b). N.B. Textus minoris momenti ad confirmationem allatos desumimus et construimus aliquando ex lectionibus plurium codicum speciatimubi unus solus codex parum intelligibilis apparet.

14. Ibid., (f. 79 d).

15. In II Sentem., d. 38 (Ms. Assis. 189, f. 84 b; Erfurt 68, f. 149r).