De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 290
Secundus modus adhuc restringit sensum, accipiendo justitiam prout est una ex cardinalibus virtutibus sicut affirmatur in solo textu assisiensi. Sed etiam in hoc sensu modo praecedenti distincto, adest gradatio: incipitur enim jam a sensu generali justitiae cardinalis, et proceditur ad strictissimum. Iste secundus modus accipit cardinalem justitiam in sensu adhuc nimis extenso et generali, quatenus comprehendit id quod unicuique debetur, ergo etiam illud quod debetur Deo et seipso et proximo, semper tamen sub ratione debiti. Et hac ratione ista virtus, etsi sit in sensu extenso accepta, tamen ab aliis virtutibus cardinalibus aliquo modo distinguitur. Comprehendit utique virtutes quoque theologales, sed quatenus istae etiam aliquod debitum erga Deum includunt. Ad hanc justitiam, quae debitum erga aliquem includit, referuntur alii varii textus Alexandri:
... Dicitur etiam finis illud ad quod est motus, ut factum dicitur finis et terminus fieri et sic tribuere unicuique quod suum est, finis est iustitie.
In quaestione de connexione virtutum expresse confirmat quod si justitia consideratur quantum ad proprios actus et quatenus ab aliis cardinalibus distincta, tunc:
... Iustitie ... proprie est reddere unicuique quod suum est et ordinare omnia ad finem. Prudentia perficit vim rationalem proprie, temperantia concupiscibilem, fortitudo irascibilem, iustitia autem circuit omnes, sicut exponit Augustinus, illos quatuor fluvios Genesis 2 adaptans quatuor virtutibus. Et hoc modo distincte sunt virtutes in specie, nec qui habet unam necessario habet alias.
Et in hoc sensu etiam in quaestione de gratia:
... Sicut patet in illis virtutibus que ordinant potentias in sui optimum quod est de hiis que sunt ad finem, sicut sunt quatuor cardinales. Prudentia proprie respicit veritatem, una disponit rationalem ad hoc ut sciat discemere bonum a malo et ipsum bonum eligere et malum effugere. Fortitudo disponit irascibilem ad aggressionem arduorum. Temperantia concupiscibilem, ad hoc ut nisi se retrahat a concupiscibili inordinato et solum circa concupiscibilem (?) delectatur circa quod est delectandum et eo modo quo delectandum et non circa aliud nec aliter. Justitia vero in quantum ordinatur ad Deum, ordinat potentias anime indifferenter, ut Deo reddant quod ei debent. Omnes enim potentias determinate disponit iustitia. Non enim in aliqua determinate consistit sed neque in rationali apta ad alias, secundum quod eas ordinat in reddendo unicuique quod suum est.
16. L.c. (Mss. Assis., f. 84c; cfr., f. 150r).
17. Vat. Lat. 782, f. 74 c. (Cfr. etiam Assis. Bibl. Comm., 138, ff. 12d - 13d, et Oxonien. Bodleian. 859, ff. 333 d - 335 a) Pro huius quaest. authenticitate, crf. DOUCET, Prol., p. CXXII.
18. Assis. Bibl. Comm. 186, ff. 128d-129a; DOUCET, Prol. p. CLXXVIII b.