De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 291

Tertius modus sumit justitiam in sensu vere speciali, ipsam restringens ad relationes inter homines tantum: ideo ut virtus unice socialis praedicatur, quae excludit omnes alias relationes ad illos cum quibus societatem proprie dictam instituere non possumus. Unde elementa huius specialis justitiae ponuntur non solum in ipso debito reddendo sed etiam in alteritate, quatenus scilicet ipsa non omne debitum includit, sed illud solum quod proximo debetur; et ideo jam ex hoc distinguitur ab illis virtutibus quae etiam Deo debitum reddunt. Et qua talis, justitia quae est tantum ad proximum, implicite habet quod eius actus sint circa operationes et non circa passiones sicut expresse Alexander asserit:

... Virtus humana aut consistit circa operationes, aut circa passiones. Si primum, tunc circa operationes que sunt ad nos et sic prudentia; vel que sunt ad proximum, et sic iustitia. Si autem circa passiones, aut ergo a nobis aut ab aliis. Primo modo temperantia, secundo modo fortitudo. Et sic patet qualiter in operatione penes finem dividuntur et in passione penes principium.

Sed pro ista speciali iustitia tertii modi requiritur etiam aliquod respectum ad aequalitatem; videlicet alter cui debitum redditur considerari debet tamquam subjectum aliquo modo aequale. Quatenus enim proximus aequalem naturam habet nobiscum, ideo etiam originaliter est subjectum juris et hoc modo distinguitur a caritate et a misericordia, quae revera etsi debitum amoris affectivi et effectivi proximo reddunt, tamen ipsarum finis non est proprie aequaliter aliorum jurium servare, sed potius Patrem caelestem in proximo diligere et honarare. Et sub hac nova luce explicatur ab ipso Alexandro illa definitio Augustini: "Justitia est in subveniendo miseris", quia subvenire miseris potest esse misericordiae, si provenit ex amore et compassione, quae non solum dat quod est superfluum sed etiam quod necessarium, vel provenit ex aliquo jure ipsis miseris reddito, ut cum datur tantum de superfluo, ad quod pauperes aliquod jus habent, quod clare explicatur in utraque redactione, quamvis textus assisiensis et erfurtensis minus personalis appareant, quam londinensis, ubi prima sententia non ut ab aliis quibusdam defensa refertur, sed potius tanquam ab ipso Alexandro ut propria recitata:

Codex Assisiensis

... De misericordia dubium utrum sit virtus per se an reducibilis ad iusti-

Codex Londinensis

... Item subvenire miseris est proprius actus misericordie que est