De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 292

tiam. Patet cum misericordie sit subvenire miseris; sed cum misericordia et veritas, id est iustitia obviaverunt sibi, videtur quod unum non sit reducibilis ad alterum... Ad aliud dicendum quod misericordia, sicut dicit Ioannes Damascenus, est afflictio de malis alienis, ex qua afflictione sequitur subvenire miseris. Sed dicunt quidam, quod subvenire miseris de superfluo est opus iustitie. Unde Gregorius: cum quelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illi reddimus, non nostra largimur... Unde iustitie potius debita solvimus, quam opera misericordie impleamus. Alii dicunt quod qui subvenit pauperi quia pauperi opus iustitie facit. Qui vero ex compassione opus misericordie facit.

pera misericordie impleamus. Alii autem sic distinguunt: si ei subveniatur quia pauper:

opus est iustitie, quia pauperibus debetur: si ex compassione fraterna, eo quod nobiscum communem habet naturam, opus est misericordie, cuius est affligi in alienis malis.

virtus separata a iustitia, ut dicitur in psalmo: misericordia et veritas obviaverunt sibi, ergo male assignatur iustitie... Ad aliud dicendum ut dicit Damascenus: misericordia est afflictio in alienis malis unde sic distinguitur a iustitia. Subveniri potest miseris dupliciter, vel de superfluo quod est iustitie: secundum quod superfluum est quod caret ratione iuste necessitatis: superflua enim pauperum sunt: iustitie autem est reddere unicuique quod suum est. Vel possumus eis subvenire nobis subtraendo quod necessarium est et hoc est misericordie, cuius est compati miseris. Unde Gregorius: cum quelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus non nostra largimur: iustitie potius debita solvimus quam o-

Concludendo: hic tertius modus accipiendi justitiam secundum elementa ab Alexandro requisita, in mentem revocat illam justitiam specialem cuius finis est bonum uniuscuiusque per aequitatem seu aequalitatem servare. Sequentes vero modi alludunt ad illam aliam justitiam specialem, quae potius inter inaequales se vertit, quatenus superior debet distribuere secundum justitiam poenas et praemia.

Quartus modus igitur adhuc coarctat justitiam quatenus respicit tantum debitum praemii vel poenae quod debetur proximo juxta uniuscuiusque meritum vel demeritum. Dicitur etiam hic = unicuique =, sed hoc, ut patet, non dicitur relate ad seipsum, neque relate ad Deum: non primum, quia dare praemia vel poenas ad judicem pertinet et "nemo judex in causa propria"; non secundum, quia nemo Deum judicare

20. Jamde hoc vidimus loqui in aliquo scripto Scholae Abaelardianae: cfr. supra p. 24 sq.

21. Cfr. S. LANGTON, apud LOTTIN, Psychologie et Morale, III, 2, p. 301.

22. ALEX. HAL., In III Sent., d. 33 (Ms. Assis. 189, f. 106c); in. ms. Erfurt, Ampl. O. 68, f. 201v, post "misericordie facit" additur: "Dicunt etiam aliqui quod cum superflua damus pauperibus, iustitia est ad quam tenemur ex precepto. Cum ex necessariis supererogando, consilium adimplemus, misericordie est. Sed questio est cuius virtutis principalius est. Et dicendum quod misericordie".

23. Cfr. gota 2.

24. Ms. Lond. Lamb. 347, f. 235a; partim citatur a LOTTIN, op. cit., p. 306.