De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 298

et ignoto adhuc ejus Commentario super Sententias ab ipso certe conscripto, duas praesertim fontes examinavimus.

Primus fons est Tractatus de anima et virtutibus qui jam ultimo a Lottin est ut rupellianus defensus, et ab ipso, quantum attinet justitiae textus, transcriptus.

Alius autem fons est illa Summa pro simplicibus conscripta, quae etiam de virtutibus et ideo de justitia sufficienter loquitur. Ex nunc notamus primum fontem majoris esse momenti, quia ipse etsi aliorum cognoscat opiniones, tamen aliquo modo personale judicium et doctrinam Ioannis manifestat, dum secundus fons nihil aliud esse videtur, saltem quoad materiam justitiae attinet, quam verbalis transcriptio ex Dogma philosophorum desumpta, ut demonstrabimus. Hoc tamen non impedit quominus exquiramus etiam istum fontem, saltem quousque nobis vel aliis certo constiterit illa folia de justitia manuscripti Hatton 102 neque ab ipso Ioanne ex praedicto fonte abbreviata, licet litteraliter, fuisse.

His praemissis, doctrina rupelliana de justitia duos aspectus manifestat: primus est expositivus opinionum aliorum; secundus potius personalis. Joannes revera diversos fontes, de justitia loquentes, expresse nominat: ita ex Aristotele desumit divisionem virtutis in intellectualem et consuetudinalem, cuius ultimae est ordinare hominem ad seipsum per honestatem, ad proximum autem per liberalitatem. Hoc exprimitur previus in primo fonte, diffusius autem, quamvis

40. Cfr. DOUCET, Prol., p. CCXXV b sq.

41. Istus tractatus pars quae de virtutibus agit, incipit (Ms. Paris. Bibl. Nat. lat. 14891, f. 57): "Quoniam post diffinitionem potentiarum, qualis habet anima sec. se, determinat Augustinus de virtutibus, ideo et nos post divisionem multiplicem potentiarum anime dicemus de virtutibus...".

42. Les traites sur l'ame et les vertus de Jean de la Rochelle, in Rev. Néoscol. de Philos., 32 (1930) 5-32.

43. Le concept de justice, pp. 517-518, et Psychologie et morale, loc. cit., p. 293-295.

44. Asservatur in Ms. Oxon. Bodleian. Hatton 102 (cfr. MADAN H., CRASTER E., A summary Catalogue of the western Mss. in the bodleian Library, (Oxford 1937), II, part. II, 813). Ubi de virtutibus breviter agitur sic incipit (Hatton 102, f. 175 r): "Sequitur de parte anime rationalis motiva, in qua multa sunt superaddita, que et virtutes dicuntur. Et prima divisio virtutum...".

45. Pro isto opere cfr. supra p. 25.

46. Quam primum enim publici juris fieri speramus aliquas nostras animadversiones criticas circa praedictum. ms. Hatton 102, in relatione ad "Dogma philosophorum".