De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 299
sine philosophi nomine in secundo fonte, ubi paulo inferius ipsi Aristoteli tribuitur divisio justitiae in liberalitatem et severitatem. Nihil aliud invenimus ex Aristotele desumptum ita ut jure merito de Ioanne dubitare possit num de facto ipsum ethicae librum quintum etiam indirecte cognoverit. Ex hoc etiam deduci potest tratatum "de anima et virtutibus" jam ante a. 1240, scilicet ante Commentarii Averrois translationem, extitisse.
Ciceronis autem doctrinam de justitia cognovit Ioannes: et in primis ejus refert definitionem justitiae, quae ut vidimus bonum particulare servato bono communi intendit, secundum dignitatem unicuique tribuendum. Huius justitiae ciceronianae, in severitatem et liberalitatem divisae, officia et munera indirecte ex "dogmate philosophorum" cognovit, sicut etiam cognovit virtutes adnexas justitiae a Tullio scilicet religionem, pietatem, gratiam, observantiam et veritatem quae tamen, cum etiam debitum Deo reddant, efficiunt ut justitia ciceroniana, sicuti expresse adnotat Ioannes, quamvis distinguatur a fortitudine et temperantia non sit cardinalis in sensu stricto seu virtus stricte specialis, sed vocatur cardinalis sensu largo, quatenus est principalis
47. Tractatus de anima et virtut. in Ms. Flor. Laur. Plu. 36, dext., f. 174 b: "Virtutes secundum Aristotelem dividuntur in intellectuales et consuetudinales...".
Ms. Hatton 102, f. 175 r: "... Ex est prima divisio virtutum: alia intellectualis, alia consuetudinalis...".
48. Ms. Hatton 102. f. 178 r: "Iustitia secundum Aristotelem dividitur in severitatem et liberalitatem".
49. Aetatem translationis arabo-latinae Ethicae aristotelicae desumimus ex DOUCET, Prol., p. CXIII a.
50. Tract. de anima et virtut., (Ms. Flor. 36, f. 173 c): (De divisione virtutum secundum Tullium in Rethorica)... "Iustitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique tribuens dignitatem".
51. Ms. Hatton 102, f. 178 v - 179 r: "Iustitia est conservatrix humanae societatis et vitae communitatis... Hec dividitur in severitatem et liberalitatem. Severitas est virtus debito supplicio cercens injuriam. Primum severitatis officium est ut ne (!) tibi quis noceat nisi lacessitus injuria. Secundum ut communibus utapur pro communibus... Tertium est extipare ex hominum communitate pestiferum genus hominum". Hic textus uti alio loco demonstrabimus litteraliter ex "dogmate philosophorum" transcribitur, quod sua vice a cicerone dependet, scilicet ex "De officiis", (I, 7), ut citatur in ipso textu in PL 171, 1014, ubi "dogmatis" textum examinavimus.
52. Tract. de anima et virtut. (Ms. Flor. 36, f. 173 c.d): "Iustitie initium est a natura... Nature ius est quod non opinio genuit sed quodam (lege: quedam) innata vis inseruit ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem".