De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 300

virtus. Jam ergo ex hoc patet Ioannem totam fere doctrinam ciceronianam de justitia cognovisse et perpendisse, non excluso igitur respectu ad honum commune ab omni justitia servandum.

Augustini autem cognovit et explicavit illam definitionem justitiae quae servatur si solus Deus omnis juris et legis fons ametur illique soli serviatur, quaeque tamen ut virtus specialis considerari non potest: sicut expresse ipse Ioannes hunc aspectum specificum negat etiam definitionibus ab Isidoro, Prospero et Anselmo propositis.

Plotini autem notionem justitiae politicae novit.

Ex "dogmate philosophorum" dependit in utroque fonte; sed diversimode: in tractatu de anima et ultritibus expresse praedictum librum citat et examinat et concludit definitionem justitiae ibidem exhibitam pertinere ad justitiam cardinalem specialem. In alio vero fonte verbotenus textum abbreviatum transcribit, enumerans officia justitiae ab illa definitione consecuta, scilicet cuique tribuere, aequitatem custodiendo, id est vitando quod quaestus unius lucrum alterius sit, et ne vendentes, ementes, conducentes, locantes et negotia contrahentes, etc... aliquid injuriosum committant. Haec etsi non omnia a Ioanne transcribantur in cod. Hatton 102, ut ex collatione textum nobis apparet tamen jam satis clare manifestant ipsum sine ulla propria novitate accepisse

53. Ibid., f. 179 c-d; "..." Et sic cardinalis non dividitur contra theologicam virtutem, immo comprehendat theologicas. Et sic accipitur fere semper cardinalis virtus a philosophis. Quod patet per hoc quod inter species iustitie cardinalis ponitur religio, que ordinat hominem ad Deum...".

54. Ibid., f. 176 d: "... Augustinus in libro de Moribus Eccles., ... iustitia est amor soli Deo inserviens et hec est anime rectitudo...".

55. Ibid., f. 179 b sq.

56. Ibid., f. 172 d - 173 a: (De divisione virtutum secundum Plotinum philosophum)"... Politice sunt hominis quia sociale animal est. His boni viri reipublice consulunt, urbes tuentur; his parentes venerantur, liber s amant, proximos diligunt; his civium salutem gubernant, his circumspecta prudentia protegunt, iusta liberalitate devincunt... Politica proprie dicitur a polis, quod est civitas, vel pluralitas. Nec enim est virtus per quam homo convertit se ad regendam multitudinem sive cives et hec attenditur in legibus et decretis". Nonne hic etiam Ioannes aliquam justitiam legalem intenderit?

57. Ibid., f. 179 b; "Specialiter sumitur iustitia cum in dogmate philosophorum definitur sic: iustitia est virtus conservatrix humanae societatis et vite communitatis..." Cfr. etiam Ms. Hatton 102, ff. 178 v - 179 r.

58. Ms. Hatton 102, loc. cit.