De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 301

doctrinam ibi contentam et per consequens ipsa etiam bona particularia, ibidem enumerata, et justitiae adscripta, cognovisse: et jam ex hoc apparet Ioannem cognovisse, quamvis solum quoad substantiam, ipsam justitiam aequalitatis quae particularis dicitur, et quidem sub respectu boni communis societatis.

Secundus aspectus rupellianae doctrinae de justitia magis personalis apparet et manifestat nobis doctrinam Ioannis circa specialem, cardinalem et particularem justitiam, ut ex tractatu "de anima et virtutibus" desumitur. Ex quo textu colligere licet elementa justitiae specialis, a caritate erga proximum distinctae, scilicet:

a) reddere proximo = unicuique proximo; b) reddere debitum = quodcumque debitum; c) reddere quia suum = scilicet ratione sui, seu alteritatis ad aequalitatem servandam.

Ex eo enim quod caritas fundat rationem debiti redderendi proximo ratione Dei, cuius imago in illo elucet, implicite deducimus justitiam debitum proximo tribuere ratione aequalitatis inter homines servandae, ut jam in Alexandro notavimus.

Unde Ioannes philosophorum et theologorum varios justitiae respectus traditionaliter transmissos cognovit non excluso respectu ad bonum commune, ex Cicerone et dogmate philosophorum desumpto, et simul elementa essentialia justitiae specialis elucidavit, ipsamque ab illa alia specialissima, scilicet a justitia poenali, distinxit.

Si Ioannis originalitatem perpendere volumus dicimus illum substantialiter nihil novi addere, quia ab Auctoribus proxime praecedentibus dependet. Si autem scire cupimus a quo proxime dependeat, nobis potius quam a Guillelmo Altissiodorensi, vel a Philippo Cancellario, ut vult Lottin, ab ipso Alexandri doctrina dependere videtur, ita ut quod de justitiae sufficientia pro Alexandro asseruimus etiam pro Ioanne valeant.

59. Textum videsis apud LOTTIN, Psychologie et morale, loc. cit., p. 294 lin. 32-38.

60. Ibid., lin. 39-46.

61. Ibid., p. 293.