De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 302

3. – Summa fr. Alexandri (Pars I-III). Quaerimus quid de justitia inveniatur in illa Summae parte, quae certo ante Alexandri mortem composita est, exclusa igitur parte quarta eiusdem, quam post S. Bonaventuram hic ob rationes criticas considerabimus.

Praenotamus duos redactores in ipsa Summa juxta nonnullos esse recognoscendos, ita ut quae ex libro I et III desumuntur uni redactori, quae vero ex libro II hauriuntur alio, juxta illos, sint tribuenda.

Ad sequentia reducuntur ea quae de justitia in lib. I-III Summae fr. Alex. habentur:

a) In ipsa pluribus modis plurimisque significationibus nominatur justitia, sed ibidem neque unum brevissimum textum invenimus, qui colligeret omnes justitiae sensus, ut auctores jam considerati fecerunt: hoc tamen explicatur ex eo quod in ipsa promittatur specialis tractatus circa virtutes qui revera nullibi invenitur, quamvis posteriores auctores anonymum tractatum de virtutibus Alexandro tribuerint.

b) Tamen invenimus quod etiam Summa sparsim noscit illam justitiam generalem quae tribuitur Deo et homini secundum varios respectus. Occasione autem huius, ibidem animadvertitur, quod ista generalis justitia, quae et Deo etiam dicitur, multipliciter quoque dicitur:

... Dicitur enim iustitia large, scilicet communissime: et sic iustitia Dei est condecentia suae bonitatis; inde iustum est quidquid decet suam bonitatem; et iste est supremus gradus justitiae ... Secundo modo dicitur iustitia communiter: et sic iustitia appellatur retributio secundum exigentiam meritorum ... et sic ex iustitia nascitur misericordia et severitas: misericordia est in

62. Constat enim, "Summ. fr. Alex." quantum se refert ad lib. I-III, paucis exceptis, extitisse jam a. 1245, ergo jam ante Alexandrum mortuum: cf. DOUCET, Prol., pp. CCCXXXIX a sqq.; ita etiam constat eiusdem Summae partem quartam post Bonaventurae Commentarium compositam fuisse, quamvis ibidem etiam scripta Alexandri ut fontes adhibeantur: cf. Ibid., p. CCCLVI b.

63. Cf. Summa fr. Alex., ed. Quaracchi, t. IV, p. 1061.

64. Summa de virtutibus, disputata et composita per fr. Alexandrum de Halles, Ord. Min., doctorem Irrefragabilem, que dici potest tertia tertie eiusdem doctoris, (Parisiis 1509); etiam hoc tamen opus est incompletum quia promittitur et econtra non agitur de justitia, de fortitudine, etc. Cf. DOUCET, Prol., p. CCCXXXVIII a, ubi etiam demonstratur ipsum opus nullo modo pertinere posse ad Alexandrum vel ad Summam, uti videretur affirmari ex ipso titulo. Neque forsan Guillelmo de Militona est tribuendum sed forsan Thomae Ebocacensi: cf. loc. cit., et p. LXII b, nota 11.

65. Summa fr. Alex., (ed. Quaracchi), t. I, n 280, p. 388.