De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 303
praemiando bonis, severitas in puniendo malis, unde iustitia sic respicit illud quod est in praemiando et puniendo. Tertio modo dicitur iustitia Dei stricte: et sic accipitur pro severitate, quae est in puniendo malos; unde sic se habet solum ad puniendum; et haec iustitia est sub iustitia communiter dicta...
c) Circa autem justitiam, quae est in homine, Summa etiam admittit aliquam justitiam generalem et specialem et specialissimam. Generalis, quae quidem potest esse originalis et actualis, scili in relatione ad peccatum originale vel actuale, per se non est una virtus, quia tantum rectitudinem significat, ut expresse asseritur etiam in Summa:
... Justitia non accipitur ibi proprie pro una virtute, sed communiter pro rectitudine voluntatis, quae attenditur secundum omnem quamcumque virtutem.
Haec justitia quatenus rectitudenem moralem dicit duas partes continet scil. declinare a malo et facere bonum.
Alio loco in Summa nominatur justitia generalis in relatione ad rectitudenem originalem vi "justitiae generalis", quae data fuit ipsi Adae "non tantum ut erat homo iste, sed ut habebat in se totam naturam". Et in relatione ad hoc etiam loquitur de justitia personali et non personali.
Constat talem justitiam generalem non esse virtutem moralem distinctam ab aliis.
c) Justitiae specialis existentia extra dubium supponitur in Summa. Nam ubi loquitur de relatione inter legem et justitiam, in objectione aliquid dicitur tamquam ab omnibus admissum, nec in solutione contradictum:
... Item ... justitia aut dicetur justitia generalis aut specialis. Si justitia generalis, ... eius actus est declinare a malo et facere bonum... Iustitia specialis sive particularis solum ordinat ad proximum...
Totam Summam perscrutantes invenimus etiam ibidem loqui de aliqua justitia generali in relatione ad bonum commune, quae distinguitur a justitia particulari in relatione ad
66. Summa fr. Alex., t. I, n 281, p. 389.
67. Ibid., t. III, n 253, p. 266.
68. Ibid., t. III, n 267, p. 280.
69. Ibid., n 314, p. 321.
70. Ibid., n 204, p. 216.
71. Ibid., n 220, objectio 6, p. 231, et ad 6m, p. 233.
72. Ibid., t. IV, n 282 (VI), p. 425.