De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 304

bonum privatum. Hoc invenimus proprie in illa Summae parte quae certe ante Alexandri mortem composita est, ergo ante 1245, proinde et ante ipsam latinam ex graeco versionem libri quinti ethicae Aristotelis. Porro textus Summae est in relatione cum illo de justitia communi, quem in Alexandro examinavimus, in relatione ad quaestionem de scandalo et repetitione rerum in judicio. Agitur de quaestione num licitum sit repetere res suas cum scandalo proximi, ubi clare admittitur existentia justitiae generalis in relatione ad bonum commune. Vocatur autem generalis, ut putamus, quia omnes homines in societate conjunctos respicit, sub formali tamen aspectu societatis, quia si omnes homines respicerentur in relatione ad bonum ipsorum ut singulorum, tunc haberetur virtus particularis justitiae, quae in textu Summae clare etiam a generali distinguitur. Ipsum exemplum scandali, quod examinatur demonstrat quomodo in casu oriri possit obligatio justitiae generalis ad bonum commune, etiam quando quis justitiae particulari, scilicet suo bono particulari, renuntiare possit. Ex toto autem contextu apparet hanc justitiam generalem etiam ad cardinalem et specialem pertinere, quamvis non sub eodem respectu. Est generalis quia, uti jam vidimus apud Aristotelem, ipsa actus aliarum virtutum ad bonum commune imperare potest. Est etiam specialis quia agit ob speciale motivum, scil. propter bonum commune.

Neminem latet quod loco citato non ex professo loquatur sed occasionaliter tantum, et consequenter doctrina de justitia generali et particulari, sensu quo supra, tamquam pacifice possessa in Summa supponatur.

Brevitatis causa, ommissis quae adhuc sparsim in ipsa Summa inveniuntur speciatim in libro primo, concludere possumus, ex textibus relatis, quod sive in libro primo et quarto, qui redactori sic dicto "Inquirenti" tribuitur, sive in libro secundo, qui redactori "Consideranti" adscribitur, elementa modo explicita modo implicita justitiae non solum generalis sed etiam specialis inveniuntur.

Per transennam hic etiam animadvertimus citatam quaestionem de scandalo in Summa pro reliquis quasi verbotenus dependere a Guillelmo Altissiodorensi et a Ioanne de Rupel-

73, Summa fr. Alex., t. III, n 865, p. 825 sq.