De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 305
la, excluso tamen textu supra citato qui solam relationem habet cum textu Alexandri, in homonyma quaestione de scandalo, ubi de justitia communi loquitur, uti jam vidimus. Hoc nobis opinionem insinuavit redactorem sic dictum "Considerantem" esse Alexandrum, uti nunnuli etiam affirmant, vel saltem ipsum Alexandrum etsi in directa Summae redactione non paricipasset, directionem tamen generalem habuisse. Qua potitus ipse Alexander doctrinas in Summam immittendas et ex diversis fontibus desumptas, pro suo judicio recipiendas, corrigendas, modificandas jussit.
4. Rigaldus sicut jam Alexander in proprio Commentario super Sententias occasionaliter et ex professo determinat justitiam.
In primis igitur referemus textus ubi occasionaliter tantum de justitia loquitur, et ideo etiam a cl. Lottin ignoratos:
Rigaldus similiter ac Alexander ad explicandam illam "justitiam fidei", de qua loquitur Lombardus, scribit:
Item obicitur de hoc quod dicit: iustitiam fidei?; ex hoc enim videtur quod fides, sit pars iustitie. Contra: dividitur ex opposito. - Item: una est theologica virtus, scil. fides iustitia vero politica est, ergo neutra erit pars alterius. - Item: queritur quare non dicitur iustitia caritatis, sicut iustitia fidei. - Solutio ... Ad aliud dicendum quod iustitia aliquando sumitur specialiter, et sic est virtus politica; aliquando vero generaliter, secundum quod dicit debitum ordinans ad Deum et proximum: et sic comprehendit fidem et sic dicitur iustitia fidei. - Ad ultimum dicendum quod iustitia illud quod dicit, dicit ut debitum; quod autem redditur ex caritate, etsi sit debitum; non tamen redditur ut debitum, sed magis ut gratuitum. Unde quoad hoc iustitia et caritas repugnant, et propter hoc non dicitur iustitia caritatis.
In hoc textu jam notatur tendentia Rigaldi ad considerandam virtutem justitiae generalis sub formali aspectu debiti, non attendens ad illam iustitiam metaphoricam, quae aequatur cum omni perfectione, et quae ideo competit etiam Deo. Et in hoc est jam aliqua differentia ab Alexandro.
Insuper ipse aequat justitiam specialem cum justitia politica seu sociali, et ideo implicite respectum ponit ad bonum
74. Cfr. GUILLELM. ALTISSIOD., Summa, III, tr. 30, q. 4 (ed. cit. f. 258 c); sed directe et proxime cfr. IOANN. DE RUF., Summa de vitiis, (Ms. Brug. 228, f. 37 b sq.).
75. Cfr. igitur DOUCET, Prol., p. CCXCI a, qui scribit: "Num. 865 fere totus ex Ioanne... praeter arg. 1 et respons. ad 1-3"; Ioanni tamen adjungendus est Alexander, tamquam fons illius respons. ad 1-3, quia iste solus loquitur de iustitia communi, uti vidimus.
76. In I Sent., d. 2 (Ms. Brug. Bibl. Commun. 208, f. 15d-16a).