De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 306

commune, in omni justitia speciali contentum, secundum ipsam Ciceronis definitionem.

Denique maximi momenti est differentia quam ponit inter justitiam et caritatem. Nobis tamen videtur ibi loqui de differentia caritatis non a justitia speciali, sicut loquitur in alio textu quem inferius exponemus, sed a justitia generali. Contextus enim quaerit cur dici possit justitia fidei et non justitia caritatis, et respondet dici posse justitia fidei, quia justitia sumitur etiam generaliter, quatenus attendit ad debitum reddendum sub ratione debiti sive Deo sive proximo, et fides etiam subiective attendere potest ad debitum Deo reddendum; dum caritas, licet obiective etiam contineat debitum amoris erga Deum, subiective tamen ad debitum non attendit, et ideo saltem subiective dici non potest "justitia caritatis".

Ideo non adest contradictio inter relatum textum et alium, de quo infra, ubi loquitur potius de differentia caritatis a justitia speciali, quae scil. reddit debitum ad proximum solium, et potius obiective.

Alius textus rigaldinus, item occasionalis, est sequens:

Item latria et dulia sunt species iustitie, sed una virtus, iustitia scilicet, ordinat ad superiorem, parem ergo cum latria sit respectu superioris in natura et dulia respectu pacis vel inferioris, ergo sunt una virtus. ... Ad illud quod obicitur quod latria et dulia sunt sub iustitia dicendum quod iustitia uno modo dicitur generalis et hoc modo continet sub se omnes virtutes: iustus dicitur qui facit quod debet; alio modo accipitur specialiter, secundum quod est virtus cardinalis; latria et dulia continetur a iustitia secundum quod generalis, non secundum quod cardinalis.

In hoc textu, qui ponitur evidenti influxu Commentarii Alexandri, loquitur de justitia generali quae est ad superiorem vel parem vel inferiorem, sicut vidimus in solo cod. Londinensi textus alexandrini, supra relati. Et nomen justitiae cardinalis tribuitur tantum justitiae speciali, scil. ad proximum. Denique etiam in hoc textu ipsa justitia generalis ponitur sub ratione debiti, et non cuiuscunque rectitudinis.

Sed ubi ex professo etiam Rigaldus determinat justitiam est in distinctione trigesima tertia eiusdem tertii libri