De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 307
Commentarii super Sententias. Ex quo textu sequentia deducuntur:
a) Prima justitia ne quidem virtus generalis vocari potest ut expresse adnotat Rigaldus, et hoc est contra praecedentes auctores, qui illam tali modo vocant.
b) Justitia autem secundo modo considerata est generalis ratione personarum quibus debitum redditur, sed non potest esse una de cardinalibus, quia etiam virtutes theologicas continet neque consequenter specialis dici potest.
c) Justitia tertio modo considerata est proprie specialis et cardinalis. Rigaldus autem melius quam alii praedecessores explicationem dat illius "quia suum", quod aequivalet "ratione sui", ut distinguatur a debito reddito "ratione Dei". Ista tamen justitia prout dicitur dividi in severitatem et liberalitatem potest alias virtutes continere.
d) Justitia quarto modo considerata distinguitur ab illa tertii modi quia alias virtutes sub se continere non potest: ita non potest sub se continere misericordiam.
Nihil invenitur de justitia pro bono communi, nisi aliqua quae deduci possunt ex eo quod etiam Rigaldus justitiam politicam admittit.
5. S. Bonaventura – Jam ex ipsa collatione indicum ad omnia Bonaventurae opera, omnibus patet quam frequenter diversisque modis loquatur Doctor Seraphicus de justitia. Sive igitur ex eius Commentario, sive ex aliis operibus sequentia deduci possunt. Quinque Alexandri modos ad tres reducit:
Iustitia dicitur multis modis: uno modo large, prout dicit generaliter rectitudinem animi, sive in declinando a malo sive in faciendo bonum, et hoc modo iustitia est virtus generalis, secundum quam quilibet homo sanctus dicitur esse iustus. Alio modo dicitur iustitia rectitudo ordinans ad alterum in reddendo ei quod suum est, et sic est virtus cardinalis. Tertio modo dicitur iustitia magis proprie, secundum quod dicit rectitudinem in reddendo id quod
78. O. LOTTIN, Psychologie et morale, III, 2, p. 295.
79. Cfr. quae supra diximus e.g. de Alexandro.
80. Alis. Brug. 228, f. 459 v b: "Tertio queritur de nomine virtutum cardinalium, scilicet primo quare vocantur politice...". Cfr. etiam alios textus Rigaldi supra relatos.
81. Doctoris Seraphici S. Bonaventurae Opera Omnia - Indices ad Claras Aquas (Quaracchi 1901), ad verbum "iustitia".