De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 308
est poenae, et accipitur ibi iustitia pro severitate, et sic iustitia distinguitur contra misericordiam et est pars iustitiae cardinalis.
Constat ergo ex hoc textu, quid sit justitia generalis et quid specialis. De prima frequentissime asserit ipsam non solum ad alterum ordinare, sed etiam ad seipsum, omnes virtutes morale et theologicas complecti. Quia autem omnem ordinationem in sensu platonico-augustiniano ipsa complectitur, ideo legem aeternam in primis et postea alias ordinis moralis leges praesupponit. Ipse enim Seraphicus expresse asserit: e.g. sententiam judicialem latam secundum legem praecipientem esse omnino justam.
Sub hoc respectu, cum leges diversimode distinguantur, ita etiam justitia. Consequenter loquitur etiam Bonaventura de justitia naturali, de justitia politica et de justitia civili. Haec ultima speciatim includitur in illis quattuor justitiis, de quibus Seraphicus loquitur tamquam philosophus; textus ille non solum confirmat omnem justitiam, sensu generali acceptam, in lege fundari, sed etiam se refert ad illam justitiam politicam cuius proprium est societatem custodire. Haec enim cum sit ad alterum ideo pertinet ad illam justitiam specialem, cuius specificum est non omnes relationes complecti sed illas tantum quae sunt ad alterum reddendo proximo quod suum est, et secun-
82. In III Sent., d. 33, dub. 1 (ed. Quar. III, 728).
83. In IV Sent., d. 31, a. 2, q. 1 (IV, 722b).
84. In III Senten., d. 33, q. 2 ad 4 (III, 715 a).
85. In IV Senten., d. 33, a. 3, q. 3, ad 4 (IV 762 b).
86. In III Senten., d. 23, a. 2, q. 2, ad 3 (III, 492 a).
87. Ibidem, et in De perfectione evangelica, q. 4, a. 3 (V, 194 a).
88. V. notam sequentem.
89. Collationes in Hexãemeron, collat. V (V, 356 b, n. 14; 357 a, nn. 18-20). Pro alia istius operis editione cfr. F. DELORME, S. Bonaventurae S.R.E. Episc. Card. Collationes in Hexãemeron, (Bibliotheca Franc. Schol., VIII), Ad Claras Aquas 1934, Collat. V, 80; et pro relatione inter utranque editionem etiam in relatione ad doctrinam de iustitia cfr. TINIVELLA F., De impossibili sapientiae adeptione in philosophia pagana iuxta Collationes in Hexãemeron S. Bonaventurae, in Antonianum 11 (1936) 180-184.
90. In III Senten., d. 33, q. 3, ad 4 (III, 715 a-b): "Dicendum quod iustitia dupliciter accipitur quia est iustitia generalis, et est iustitia specialis. Et iustitia generalis complectitur omnes virtutes, non solum cardinales sed etiam theologicas. Iustitia vero specialis non est simpliciter rectitudo voluntatis, sed rectitudo voluntatis ordinans ad alterum; et non competit cullibet virtuti cardinali...".
91. Ibid., dub. 1, (III, 728 b): "Alio nodo dicitur iustitia rectitudo voluntatis ordinans ad alterum in reddendo ei quod suum est; et sic est virtus cardinalis".