De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 309

dum rationem debiti. Haec iustitia necessaria ad convivendum inter homines ab ipso Seraphico saepe praedicatur.

Textus Collationum non solum justitiam particularem inter singulos cives, sed etiam illam quae est inter inaequales, scilicet inter principem et cives commemorat. Et dum tamquam principium fundamentale pro illa justitia particulare et inter aequales ponitur illud tritum principium: "quod tibi non vis, alteri ne feceris", pro ista vero justitia inter inaequales ponitur illud etiam famosum principium "bonum publicum bono privato praeferendum est". Quae omnia nobis manifestant Seraphicum cognovisse etiam justitiam pro bono communi praeter illam quae est pro bono particulari.

Aliunde ipsa justitia pro bono communi a Bonaventurae principiis theologicis nobis videtur deduci posse; cum enim omnis justitia supponat legem et omnis lex sit ad bonum et omne bonum sit natura sua diffusivum sui, ideo omnis lex tendit ad bonum aliis diffundendum vel servandum, et consequenter omnis justitia est natura sua propter bonum commune, licet in sensu largo.

Differentia igitur inter justitiam pro bono communi et illam pro bono particulari non ita intelligenda est quasi justitia particularis et specialis non sit etiam pro bono communi, sed in sensu quod ista communem utilitatem non directe et formaliter intendat, sicut prima.

Ideo intelligitur quod Bonaventura nominat etiam justitiam legalem, non tamen in sensu aristotelico, et loquitur etiam de justitia communi: omnis justitia enim seu servatio legis seu sanctitas etiam ad commune bonum reducitur. Insuper Seraphicus non nominat justitiam particularem, divisam in

92. In Ill Senten., d. 33, q. 4 (III, 720 b).

93. Comment. in Evang. Luc., c. I, v. 75 (VII, 41, 133).

94. In Ill Senten., d. 39, a. 3, a. 3 (III, 879 b).

95. Cfr. Index in I-IV, p. 37, col. 3, ubi variae citationes inveniuntur locurum Commentarii Bonaventuriani, in quibus hoc principium metaphysicum adducitur.

96. Comment. in Evang. Luc., c. I, v. 14 (VII, 16, 21): "Ambrosius 'labet Sanctorum editio laetitia plurinorum, quia commune bonum est. Iustitia enim communis est virtus"; cfr. etiam Serno in Feria II post Pascha (DX, 285 b): "Flos campi omnibus accessibilis iustitia est, quae est omnibus communis..."; licet hic alio sensu accipiatur quam in superiori textu citato.