De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950

p. 310

distributivam et commutativam. Tamen practicos casus justitiae solvit. Quod autem ubi ex professo justitiam vult determinare ad denominationes et divisiones aristotelicas recurrat, hoc magis est attendendum, quia tempore quo Bonaventura scribebat, jam certo Parisiis cognoscebatur Aristotelis liber quintus ethicorum, latine translatus.

6. — Summa fr. Alexandri (Pars IV) — Haec Summae pars, quae certo post Alexandri mortem redacta fuit, nihil ex professo habet de justitia, ideo hic referimus solum aliqua sparsim hic illicque collecta:

a) Etiam ibidem admittitur quod "reddere Deo, proximo et sibi: sit generalis justitiae". Haec vocatur generalis, quia continet integraliter omnes virtutes.

b) De elementis justitiae specialis, quae referatur tantum ad proximum fere nihil invenimus. Tamen putamus sic dictam justitiam commutativam aliquomodo considerari, ubi loquitur de dominio quod transfertur per aequales commutationes, in quo casu juste possideri affirmatur: ergo, quoad rem, ibi de justitia particulari loquitur, ni fallimur.

Invenimus etiam aliquid esse vel "de necessitate justitiae", vel "de aequitate justitiae", vel de dispensatione justitiae" Quid practice significant tales expressiones necessarium esset explicare, eo quod illae nominentur occasione determinandi quomodo superfluum indigenti debeatur. Non invenimus ibidem alios textus ad intelligendas illas; tamen ex contextu et ex auctoribus indirecte illas aliquomodo intelligere conati sumus. In primis contextus

97. Cfr. PERGANO B., Alcuni fonti delle questioni intorno alla contrizione della Somma di Alessandro d'Itales, in Studi Francescani 34 (1937) 302 sq; DOUCET, Prol., p. CCCLVI b. GUILLELMO DE MILITONA officium Summam fr. Alex. prosequendi commissum fuit.

98. Pars IV, q. 12, m. 1, a. 1 (ed. Colon. 1622, p. 415 a).

99. Ibid., (ed. cit., p. 415 b): "Sed intelligendum est quod virtus generalis dicitur pluribus modis: vel quia generaliter omnibus convenit et de omnibus praedicatur: ut virtus genus praedicatur de omnibus. Vel quia integraliter continet omnes virtutes: sicut generalis iustitia integraliter continet omnes virtutes; unde dicit Chrysostomus: sicut plures vites unam vineam constituunt: sic plures virtutes, id est omnes constituunt iustitiam generalem... Quidam vero ponebant quod poenitentia est virtus generalis et est pars iustitiae generalis: et quoniam iustitia generalis non dicitur propter generalitatem praedicationis, sed propter virtutum aggregationem, quia comprehendit alias virtutes sicut una vinea multas vites ... sic poenitentia...".

100. Ibid., q. 3, m. 2, a. 3 (p. 832 b).

101. Ibid., q. 34, m. 1, (p. 838 b).