De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 443
quae est tantum ad proximum, cum illa generali quae reddit unicuique, ut expresse definit Pseudo-Guerricus, de quo paulo supra.
4. S. Albertus Magnus: - Ex textu jam a Lottin edito, patet Albertum praeter justitiam generalem loqui etiam de justitia speciali. Ad hanc constituendam Albertus etiam requirit ut debitum redditur proximo sit ex speciali jure. Ergo elementum diacriticum justitiae specialis ab Alberto ponitur in illo "suum" quod debet esse formaliter suum seu debitum ex speciali jure et quod jam per se et per prius proximo reddi debet independenter ab alia obligatione. Et jam ex hoc dignoscitur differentia Alberti a nostris Auctoribus, qui potius explicant illud suum justitiae specialis secundum quod reddi debeat proximo, formaliter distincto ab illo qui ipsum debitum reddit.
Notatu quoque dignum est Albertum neque in Summa de bono, neque in libro tertio sui Commentarii super Sententias, ubi uti vidimus ex professo tunc temporis de justitia agi solebat, librum quintum ethicae aristotelicae sequi, quamvis ipsum in libro quarto eiusdem Commentarii, et alibi citaverit, et aliquomodo sequatur in doctrina de justitia.
Per transennam autem etiam hic adnotamus logice Albertum secundum quod superfluum debeatur pauperi ex speciali jure, scil. ex jure naturali, ideo eius elargitionem potius ad justitiam quam ad misericordiam adscribere.
5. Richardus Rufus: - Unus ex magistris primaevae Scholae Franciscanae, bis super Sententias legebat: Parisiis et Oxonii, et consequenter eius Commentarium, ubi de justitia loquitur, in duplici redactione asservatur. Non est tamen facile determinare
13. Op. et loc. cit., p. 296-298.
14. Ibid., p. 297, lin. 44-59; cfr. etiam Alb. M., in III Sent., d. 33, aa. 1-2, (ed. Borgnet III, 608 a sqq.); in IV Sent., d. 14, a. 3 sqq. (IV, 408 b sqq.), præsertim in art. 4, in solut. (IV, 417 b sq.) ubi Albertus loquens de virtute poenitentiae in habitu asserit quod "non est justitiae nec proprie justitie species, de qua praedicetur justitia sicut genus de specie: sicut justitia communis de justitia distributiva, et de justitia directiva." Hic nobis videtur animadvertendam esse illam expressionem "justitia communis" ad relationem faciendam cum justitia communi de qua loquutus est jam Alexander.
15. Cfr. Lottin. op. cit., p. 298, n. 2.
16. Cfr. Meerseman, Le droit naturel chez S. Thomas d'Aquin et ses prédécesseurs, in Angelicum 9 (1932) 63-76; et Lottin, in Bull. Theol. anc. méd., III, n. 80.
17. In III Sent., d. 33, a. 3 (ed. c. 4. III, 611 a).
18. Cfr. Pelster F., Zu Richardus Rufus de Cornubia, in Zeitschrift für Kathol. Theol., 48 (1924) 625-629; Little A.G., The Franciscan School at Oxford in the