De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 444
quaenam illarum prior sit. Nos primi textum edimus, secundum tamen unum solum codicem; In III Sent., d. 33 (Ms. Oxford Balliol Coll. 62, Coll. 188 – 189):
Postea queritur de singulis virtutibus et primo de iustitia, secundum ordinem Magistri. Tangit hic igitur Augustinus duos diversos actus iustitie: unum vie, alterum patrie. Contra quod obicitur eadem virtus numero erit nunc et tunc; sed ait Damascenus cap. 58 (margin.: Cap. 5 60 in libro meo): quorum substantia eadem et actio eadem, ergo si essentia virtutis eadem hic et ibi et actio. Istud non valet nec aliud tale, nam ut supra dixi unus est actus per se et proprius omnium virtutum et in via et etiam in patria, sed ibi consummatus et est diligere. Nihilominus tamen in via, quia anima constituta in laboribus utitur 10 hiis virtutibus, ut paulo ante dixit Augustinus, possent hec virtutes actus habere diversos in via, quos non in patria, ubi nullus erit labor. Aliter obicitur, actus iustitie hic et actus eius ibi aut erunt ab aliquo eodem in virtute iustitie aut a duobus diversis in ea: si primo modo hoc esse non potest quia idem semper natum est idem facere; si 15 secundo modo, quare non sunt duae virtutes iustitie et diverse. Non valet, enim non quot opera, tot virtutes sunt, sed est unum opus principale, iuxta quod determinatur una virtus et illud opus principale iustitie forte est unicuique tribuere sua. Unde Augustinus, De libero arbitrio, 1, I: iustitiam quid dicimus esse nisi virtutem, qua cuique 20 sua tribuntur. Habet etiam praeter istud opus quaedam specialia opera. Valde enim plures inveniuntur actus iustitie ab Augustino, in diversis locis. Habet enim quosdam in via, quosdam in patria, quosdam utrobique. In via, ut hic ab Augustino dicitur in litera, subvenire miseris, et super Gen., ad litteram lib. 12: iniqua punire et si qua 25 similia. In patria, rectissime aderere bono, cui merito subiiciantur; Epistola 34: Et uni soli subdi Deo, caeteris vero supereminere naturis; sexto Musice et idem De moribus Ecclesie: soli Deo servire et ob hoc bene ceteris que homini subiecta sunt imperare, et si qua similia. Communiter: sua cuique tribuere; De civitate Dei, lib. XIX, cap. 4: 30 iustitie munus est sua cuique tribuere. Et idem, De libero arbitrio, lib. I et lib. II: inferiora potioribus subdere et quae paria sibimet copulare; et sexto Musice: nulli equari, nisi purissimis animis, nulli dominari nisi nature bestiali atque corporee, et 83, quastione sexagesima prima: diligere Deum et proximum et si qua consimilia. 35 Obicitur autem de hoc, quod hic dicitur in littera, actum iustitie in patria esse Deo regnanti subditum esse, hoc enim videtur esse actus prudentie in patria. Eius enim actus erit, ut hic dicitur in littera: nullum bonum Deo preponere, vel equare; ergo per consequens nec se
13th Century, in Arch. Franc. Hist., 19 (1926) 841-845; Lampen W., De fr. Rich. Rufo Cornubiensi, ibid., 21 (1928) 403-406; Henquinet F., Autour des tcrits d' Alexander de Halts et de Richard Rufus, in Anton., 11 (1936) 187-218; Doucet, Prol., pp. CCXLIII a sqq.
19. Cfr. Doucet, Prol., p. CCLIII b; Henquinet, in Arch. Fr. Hist., 39 (1946) 314.