De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951

p. 445

preponere nec equare Deo; ergo per consequens se subicere Deo et 40 Deo subesse. Istud non valet nec aliud consimile; nam, ut predictum est, actus virtutum in patria non erunt diversi secundum substantiam, sicut nec ipse virtutes, sed secundum modos qualitativos perspectissime adherere, rectissime adherere et nimirum [Coll. 189] si communicet virtutes suos actus ad invicem, nam una determinat alteram, etiam 45 in via. Nam prudentia est fortis, iusta, temperans et sic de aliis. Sed queris secundum hoc, an possit talis concedi: prudentia est fortitudo, quando est ipsa fortis; quare non est ipsa fortitudo, etiam ipsa sit fortis. Item, amor est omnes quattuor; ergo eadem virtus, ut videtur; nam ait Augustinus: amor ille in non appetendis istis temperans, in 50 amittendis fortis vocatur. Est ergo verum, sicut jam apparet, quod unus et idem est amor, sed opera disparata diversa, propter quorum diversitatem dicuntur virtutes diverse et sunt significata horum nomina diversa et nullum est alterum per se loquendo et formaliter. Unde iste predicationes non sunt omnino per se sed magis per accidens: fortitudo est prudens, similiter nec talis; fortis est prudens; minus tamen 55 sunt iste per accidens quam illae, quod si talis esset vera per se fortis est prudens, necessario sequeretur: ergo fortitudo est prudentia et sic de ceteris; et sic nulla esset distinctio, nulla pluralitas harum. Obicitur etiam hic contra illum actum iustitie: sua cuique tribuere; 60 secundum hoc enim videtur, si miseris subvenis, non tua sed sua eis ministras.

Respondetur, quod ea que tribuis et tua sunt et sua, sed verius sua. Deus enim providit necessaria, Matth. V: scit Pater celestis, quia omnibus hiis indigetis. Et iterum: omnipotens et liberalissimus; unde 65 Matth. VII: si vos cum sitis mali nostis bona data [margin.: contra avaros] dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in celis est dabit. Si igitur singulis preparavit Deus necessaria et pauper apud se non habet sibi necessaria, ergo sua quibus indiget sunt apud te et alios divites. Item Deus nulli providit superflua, sed uni dedit 70 quinque talenta, alii duo, alii unum, unicuique secundum propriam virtutem; ergo si haberes superflua, patet quod illa non sunt tua, sed potius eius, qui nec habet necessaria.

Porro doctrinam de justitia in Richardi textu expressam synthetice colligere potuimus inspiciendo aliquod schema manu coaeva in examinato codice etiam asservatum. Secundum hoc schema idea

20. In III Sent., d. 33 (Ms. Oxon. Balliol 62, coll. 188, in marg., inferiori):