De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951

p. 446

fundamentalis justitiae est tribuere unicuique sua. Haec autem tripliciter consideratur: a) Vel enim homo ordinatur ad aliquem superiorem, cui debetur praeminentia, et tunc justitia vel universaliter jubet ut inferiora potioribus subdantur, vel specialiter jubet ut soli Deo serviatur; b) vel homo ordinatur ad parem hominem, et tunc justitia jubet cum ipso societatem haberi, paria sibimet copulari et nulli aequari; c) vel homo ordinatur ad inferiorem hominem secundum duplicem respectum: scilicet vel in rebus, et tunc justitia jubet ut pauperibus subveniatur; vel in moribus et tunc jubet ut iniqui puniantur.

Affirmat quoque subvenire miseris de superfluo esse justitiae.

Ex hiis igitur patet Richardum in determinatione justitiae textus augustinianos collegisse et hoc forsitan non ex fonte directo, sed potius ex Fishacre, et Simone de Hinton, a quibus quasi litteraliter dependet.

Constat in fine Richardum non solum nullum elementum specifice aristotelicum expressisse, sed neque a nostris Auctoribus, et praesertim ab Alexandro, a quo in aliis rebus saepe dependet, justitiae determinationem hausisse. Implicite saltem ab ipso admittitur aliquod debitum justitiae a misericordia distinctae, cum loquatur in ipso relato textu de miseris subveniendis.

6. S. Thomas. – Praesertim in tribus operibus ex professo de justitia loquitur: in Commentario super Sententias (1253-1257), in Commentario in ethicam aristotelicam (1260), et in parte secunda Summae theologicae (1270-1272). In primo opere explicat doctrinam non solum Aristotelis, sed etiam aliorum philosophorum, dum in aliis operibus manifestat praeferentiam pro modo quo Aristoteles justitiam determinat et dividit, quem fideliter sequitur.

21. Fishacre enim quasi litteraliter concordat, prout videri potest ex ipsius doctrina in textu edito a Lottin, p. 289, nota 1; et etiam relate ad illud subvenire miseris Rufus ab illo dependet prout textus Fishacre habetur in Ms. Ottob. Lat. 294, f. 242 c-d; neque nova est haec dependentia Rufi a Fishacre, pro alio, e.g., argumento cfr. Piana C., La morte e l'assunzione della B. Vergine nella letteratura medioevale, in Atti del Congresso Nazionale Mariano dei Frati Minori d'Italia (Studia Mariana, I) Roma 1948, p. 290, nota 4 et 5.

22. Simon etiam dependet a Fishacre, cfr. Lottin, op. cit., p. 289.

23. In Ill Sent., d. 33, q. 2, a. 2 et sqq.

24. In decem libros ethicorum Aristotelis ad Nichomacum expositio, lib. V.

25. Il, 2, q. 58 sqq.

26. Citatur etiam Cicero sed minori frequentia et acceptatione.