De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 447
Unde secundum Angelicum: a) Est aliqua justitia generalis, quae est eadem essentia cum omni virtute, quaeque est justitia tantum metaphorico sensu. b) Adest alia justitia quae ordinat tantum ad proximum, scilicet ad alterum. Haec autem alteritas comprehendere potest vel singularem hominem vel totam communitatem. Ideo Thomas ponit justitiam generalem propter bonum commune, et particularem, quae ordinat ad alium singularem hominem, propter bonum particulare, hanc autem subdividi in distributivam et commutativam. c) Justitia legalis pro bono communi est quidem eodem tempore, quamvis non sub eodem respectu, et generalis et specialis; est generalis non eo quod sit eadem essentia cum omni virtute, sed quia imperare potest actus aliarum virtutum propter bonum commune. Quia autem istud objectum formale, scilicet bonum commune, est respectus specialis, ideo justitia pro bono communi a Thoma etiam specialis virtus vocatur. d) Justitia autem particularis, quae est tantum specialis, tria exigit elementa constitutiva: 1) ut reddatur debitum, 2) ut reddatur proximo, 3) ut reddatur tantum quantum debeatur; e) ubicumque habetur aliqua virtus quae habeat in se ista tria elementa illa virtus pertinet ad justitiam ut pars subjectica. Et tales considerantur ab ipso Angelico: 1) observatio et vindicatio a Cicerone positae; 2) innocentia, de qua loquitur Macrobius; 3) justitia commutativa et distributiva, sicut enuntiavit Aristoteles. Differentia inter istas duas est in hoc, quia prima mensurat debitum secundum proportionem arithmeticam, secunda vero per proportionem geometricam.
Aliae virtutes quae plene non habent illa tria elementa sed duo vel unum tantum, sunt solum partes potentiales justitiae.
Ex hac justitiae aristotelico-thomistica determinatione diversa corollaria logice sequuntur: a) Hering, qui ultimus temporibus severae
27. II, 2, q. 58, a. 2.
28. Loc. cit.
29. II, 2, q. 58, a. 5 sqq; et q. 61, a. 1 sqq.
30. II, 2, q. 58, a. 6.
31. In III Sent., d. 33, q. 3, a. 4 (utimur edit. novissima M.F. Moos, Parisiis 1933, t. III, p. 1096, n. 378).
32. In III Sent., d. 33, q. 3, a. 4 (ed. Moos, p. 1097, n. 384).
33. Ibid. (ed. cit.), p. 1098, n. 390.
34. II, 2, q. 61; in Decem lib. Ethic., lib. V, c. 5 (Ed. Pirota, Taurini 1934), p. 312 sqq.
35. In III Sent., d. 33, q. 3, a. 4 (ed. Moos), p. 1096, n. 377.