De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 448
criticae subjecit deformationem doctrinae S. Thomae circa justitiam, verum dicit in S. Thoma prius justitia dividi in generalem et particularem, et ista autem sua vice bipartiri.
Minus tamen probatum nobis videtur quod dicit ille scil. justitiam legalem non esse aliquo modo etiam cardinalem virtutem. enim nobis non videtur asseri a S. Thoma, quia justitia legalis cum habeat objectum formale speciale quod est bonum commune, consequenter etiam specialis et cardinalis virtus vocari potest.
b) Secundum Angelicum, ut vidimus, etiam in doctrina ciceroniana adsunt virtutes, quae plene participant de ratione justitiae specialis, sicut etiam in Macrobio, et consequenter nostri Auctores, qui Tullium et Macrobium expresse citant et approbant, essentialia justitiae specialis elementa per illos cognoverunt et aliquo modo in suis operibus receperunt, uti vidimus.
c) Ex hoc etiam implicite deducitur jam ipsum S. Thomam non considerasse illam divisionem justitiae particularis in distributivam et commutativam ut aliquid essentiale sine quo non habeatur plene justitia specialis, si jam non improbat immo explicat Ciceronem, qui de ipsis non loquitur, et macrobium qui tantum de innocentia agit.
d) Adest tamen differentia inter S. Thomam et alios scholasticos jam consideratos; quia ille ponit tanquam tertium elementum constitutivum justitiae specialis, ut mensuretur debitum reddendum proximo, ne excederet in maius vel deficeret in minus, de quo nostri Auctores nihil dixerunt. Num tamen hoc sit aliquid essentiale ad praedictam justitiam necne, paulo infra dicemus.
Constat sane determinationem justitiae aristotelicam cum suis divisionibus et subdivisionibus, mediante S. Thoma, magnum influx-
36. De genuina notione justitiae generalis seu legalis iuxta S. Thomam, in Angelicum, 14 (1937) 464-487; scimus eundem Hering separatim in opere longiori eadem observationes confirmasse.
37. Cft. Ibid., p. 464, notas contra plurimos, quibus adiungendum etiam Meyer T., Institutiones juris naturalis, (Friburgi in Br., 1900), I, p. 370 sq., n. 435; qui erronee, uti etiam nobis videtur, loquitur de tripartitione justitiae potius quam de bipartitione, in sensu quo explicavimus; contra istud et alios cfr. etiam Del Vecchio, La Giustizia, p. 32, nota 15.
38. Cft. Hering, op. cit., p. 485 sq. Iste enim nobis videtur aequare vocabula "specialis, cardinalis, et particularis." Quod nobis non videtur esse secundum S. Thomam, quia virtus cardinalis etiam in sensu largo ab Angelico utitur.