De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 449
um habuisse in theologiam subsequentem et in ipsam philosophiam juridicam medii aevi et etiam moderni temporis.
Tamen aliquomodo ex sequentibus constabit quod si statim S. Thomas habuit fideles sequaces, non defuerunt auctores, et etiam magni nominis, qui vel ipsum non sunt secuti sed qui potius nostros Auctores etiam post a. 1250 non reliquerunt cum darent determinationem justitiae. Neque desunt qui expresse S. Thomam et Aristotelem improbant relate ad aliqua infra dicenda.
Haec igitur quae sequuntur per modum exempli demonstrant quomodo post 1250 aliqui scholastici se habuerint relate ad illam determinationem aristotelico-thomisticam justitiae.
Ita inter illos qui S. Thomam fideliter secuti sunt duos sequentes primos auctores adnumerandos hic breviter commemoramus, ob peculiarem ipsorum conditionem:
7. Bombolonius de Bononia: - Iste enim etsi in libro tertio sui Commentarii a S. Bonaventura potius quam a S. Thoma speciatim relate ad Christologiam dependeat, tamen in modo determinandi justitiam in ipso libro tertio Commentarii sequitur Aquinatem.
8. Richardus de Mediavilla: - Scholae Franciscanae magnus doctor, etsi in multis dependeat a Seraphico tamen quoad justitiam se ostendit aristotelico-thomisticum.
9. Inter illos vero qui S. Thomam non sunt secuti adnumeratur Matthaeus ab Aquasparta.
Eiusdem Scholae Franciscanae Magister habet ineditum et autographum quodlibet de justitia, quod nos hic primi transcribimus,
39. Cfr. Lottin, op. cit., p. 299: "Nous avons voulu reproduire leurs textes in extenso: rien ne pouvait prouver plus apodictiquement l'influence décisive qu' exerga Aristote sur le traité De iustitia et en général sur la philosophie juridique du moyen âge.
40. Cfr. Piana C., L'influsso di S. Bonaventura su la Cristologia di Bombologno da Bologna frate domenicano contemporaneo di S. Tommaso, in Antonianum, 23 (1948), 475-500.
41. In III Sent., d. 33, secundum Ms. Univ. Bonon. 755, vel Ms. Assis. Bibl. Commun. 155, quamvis primus melior sit; cfr. Piana, op. cit., 120.
42. Cfr. Glorieux, Répertoire, II, p. 120, n. 324; Hocedez E., Richard de Middleton, (Louvain 1925).
43. In III Sent., d. 33, (Venetiis 1509), f. 123 c-d.
44. Cfr. Doucet, Fr. Matthaei ab Aquasparta, Quaestiones disputatae de Gratia (Ad Claras Aquas 1935).