De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 450
secundum cod. autograph. Assis. Bibl. Commun. 134 (*A), f. 219b-d; et cod. Tudert. Bibl. Commun. 44 (*T), f. 305b-306a.
Quinto quaerebatur de virtutum distinctione, utrum scilicet iustitia sit virtus generalis vel specialis ab aliis virtutibus distincta.
Quod autem sit virtus generalis, videtur: Philosophus, V Ethicorum (cap. 1, ed. Didot, II, 53): "Iustitia est omnis virtus." Ergo non est virtus specialis nec distinguitur ab aliis virtutibus. Item quaelibet virtus specialis determinat sibi aliquam potentiam specialem in anima; ergo etc...
Probatio: temperantia est in concupiscibili, fortitudo in irascibili; prudentia in rationali; nec sunt plures vires; ergo etc.
10 Contra: Sap. 8 (v.7) dicitur de sapientia: "prudentiam et sobrietatem et fortitudinem et iustitiam docet." Ergo iustitia ponitur in numerum et condividitur cum aliis, virtutibus; sed quod condividitur cum aliis, non est generale ad illud, sed potius per suam formam et (A om. et) speciem distinguitur ab illis; ergo etc.
15 Item, Glossa (ordinaria, in hunc locum, PL 113,87) super Gen. 2 (v. 10), ubi agitur de quattuor fluviis paradisi, appropriat quattuor virtutibus, inter quas enumerat iustitiam (A prudentiam, T iustitiam, correct. ex prudentia); ergo idem quod prius.
Respondeo: Dicendum quod iustitia accipitur tribus modis. Iustitia enim, secundum Anselmum, De veritate (cap. 12, PL 158, 482) "est rectitudo voluntatis propter se servata;" unde dicit universalem rectitudinem et quantum ad omnem potentiam animae et quantum ad omnem actum et quantum ad omne obiectum, utpote bonum increatum et creatum, inferiorem et parem et seipsum, nec habet determinatam materiam neque subiectum, et hoc modo utique est generalis virtus circuiens omnes virtutes. Alio modo accipitur iustitia prout dicit ordinem, iuxta quod dicit Anselmus, De casu diaboli (non invenimus locum), quod iustitia est ordo animae ordinans omnes motus, omnes passiones et appendens omnia secundum iustam existimationem. Maxime autem dicit ordinem amoris, quia omnes affectiones secundum amorem ordinantur, ut dicit Augustinus, XIV De Trinitate (cfr. potius De doctr. christ., c. 27, PL 34, 29 De moribus Eccles., I, 15 PL 32, 1322) et est supra allegatum. Maxime autem dicit ordinem in finem, et hoc modo est quaedam specialis virtus, quaedam virtus determinans sibi potentiam voluntatis, prout est motrix sui et omnium (A repet. et omnium) potentiarum et inclinans eas in finem, quia voluntas est finis in quantum finis; sed hoc modo non est virtus cardinalis, sed theologica, idem quod caritas, iuxta quod dicit Augustinus, I De doctrina christiana (cap. 27, PL 34, 29) "ille iuste et sancte vivit qui integer rerum existimator est, hoc est ordinatam habet dilectionem, qui non diligit quod non est diligendum et qui diligit quod est diligendum et qui non minus diligit quod magis est diligendum aut minus quod amplius est diligendum aut aeque quod magis vel minus est diligendum aut magis vel minus quod amplius est diligendum." Et de perfectione iustitiae
45. Ibid., pp. XXXI sqq., XXXVIII, n. 6, LVI, n. 34; cfr. etiam p. XIV, CXXII.