De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951

p. 451

45 dicit (August., De natura et gratia, cap. 70, PL 44, 290) quod parva caritas parva iustitia est, magna caritas magna iustitia est, perfecta caritas perfecta iustitia est, nulla caritas nulla iustitia est.

Tertio modo accipitur iustitia prout dicit ordinem specialem vel circa determinatam materiam et circa determinatam personam, puta vel se vel alium et maxime proximum, et habet determinatum actum, puta circa superiorem oboedientiam, circa inferiorem beneficientiam, circa parem innocentiam. Unde, secundum Augustinum (XIV De Trinitate cap. 9, PL 42, 1046) actus proprius iustitiae est miseris subvenire, circa seipsum poenitentiam et iis similia. Et hoc modo accepta iustitia est specialis virtus et cardinalis, per quam homo ad seipsum et proximum ordinatur, et istius actus respicit debitum circa unumquodque, quia iustitia est reddere unicuique quod suum est. Istis visis, obiecta ad utramque partem plana sunt.

Ad argumenta ad primam partem adducta:

60 Ad primum dico quod Philosophus loquitur de iustitia generali, non quod sit omnis virtus per essentialem praedicationem vel per essentiam, sed per causam vel per efficientiam.

Ad secundum dicendum, quod determinat sibi potentiam aliquam,

scilicet voluntatem; secundum enim philosophos temperantia et fortitudo sunt in appetitu vel circa appetitum sensualem, sed iustitia circa appetitum rationalem vel intellectualem, sed secundum theologos omnes virtutes sunt circa intellectivam, sed prudentia et fides circa intellectum, caritas, spes, iustitia, temperantia circa affectum; nec diversificantur virtutes circa subiectum, sed potius circa obiectum (A addit: et obiectum; T haec expuit). In eadem enim potentia plures possunt esse virtutes circa aliud et aliud obiectum. Dicunt enim philosophi quod passiones, circa quas coercendas sunt huiusmodi virtutes, non sunt nisi in parte sensitiva, sed Augustinus determinat quod sunt in parte etiam intellectiva, sicut apparet IX et XIV De civitate.

Ad argumenta in contrarium patet responsio, quoniam condividitur contra alias virtutes, non in quantum est generalis, sed specialis vel particularis virtus.

Ex textu transcripto clare elucet Matthaeum, quin sequatur Aristotelem aut Thomam, quaestionem sibi propositam num justitia sit virtus generalis vel specialis distincta ab aliis virtutibus solvisse ponendo triplicem modum accipiendi justitiam.

Primo modo justitia est virtus generalis, quia comprehendit omnes virtutes et non habet determinatam materiam neque determinatum subiectum; evidenter igitur ibidem 'generalis' justitia eadem in essentia ac omnis virtus praedicatur et ab aliis virtutibus nullo modo distincta.

Secundo modo justitia est aliquo modo specialis virtus, secundum quod ipsius sit ordinare omnia ad finem. Haec distinguitur ab aliis