De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 452
virtutibus, excepta caritate cum qua confunditur, et consequenter talis justitia non est virtus cardinalis sed theologica. Et si vocatur specialis hoc affirmatur ut distinguatur ab illa generali in primo modo considerata; aliis verbis vocatur specialis eodem sensu quo charitas virtus etiam specialis vocatur.
Tertio modo autem justitia est specialis et cardinalis, quia habet determinatam materiam et determinatas personas. Persona cui debitum reddit ista justitia potest esse vel superior, cui reddit debitum oboedientiae, vel par, cui nocere vetat, vel inferior, cui reddit debitum beneficentiae. Evidenter etiam hic specialis justitia latior patet quam apud nostros Auctores.
Matthaeus ergo in ista determinatione dependet potius a Fishacre, a Simone de Hinton, et a Rufo, qui ut vidimus in justitia speciali attendunt potius ad specialem ordinem personarum, quibus debitum sit reddendum, quam ad ipsum speciale debitum.
His adnotatis, remanet tamen dicendum quod maximi momenti pro nobis est, videlicet ipsum Matthaeum, etsi cognoverit et citaverit expresse librum quintum aristotelicae ethicae (cfr. textum transcr., lin. 3-4) tamen necessarium minime existimavit eodem modo ac Philosophus fecerat, justitiam specialem determinare et dividere.
10. Nolumus ulterius inquirere quomodo sequentes theologi et commentatores circa justitia determinationem senserint. Unum tamen exemplum hic breviter referre volumus, quo expresse divisio et determinatio aristotelico-thomistica justitiae particularis et specialis alio modo ac apud modernos explicatur.
Ita Buridanus, celeber Aristotelis Commentator, librum quintum ethicae aristotelicae non in omnibus explicat ac alii Commentatores.
Volumus tantum aliquos textus eligere, ex omnibus illis in quibus Buridanus apertissime aliquos aspectus determinationis aristotelicae justitiae alio modo interpretatur:
Item nec est verum quod distribuere pertineat solum ad principem imo singulares persone aliquando inter se distribuunt sicut aliqui
46. Cfr. etiam Alex. Hal., in Ill Sent., d. 9, (Ms. Lond. Lamb. 347, f. 220 b). Matthaeus, ut nobis videtur sic justitiam determinat remoto etiam influxu Augustini, sicut in aliis rebus theologicis et philosophicis, pro quibus cfr. Longré E., Matth. d'Aquasparta in Dict. Théol. Cath., X, 387 sq.: idem, Augustin et la pensée franciscaine, in La France Francisc., 15 (1932) 1-76; et novissime Doucet, op. cit., p. CLVII sq.