De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 453
mercatores qui et pecuniam suam simul exponunt et post tempus aliquod sibi lucrum partiuntur et distribuunt secundum proportionem ad illam pecuniam quam quilibet exposuerat. Item si est alia ratio principis ut princeps et alia persona singularis ut singularis, tamen secundum affectionem eandem convenit utrique operari iniuste...ideo non differt virtus specifice in hoc et in alio. Ad quod etiam iuvare potest illud quod declarat Aristoteles in politicis secundum quod eadem est virtus boni viri et boni civis et boni principis.
Haec est una ex pluribus rationibus quam Buridanus ponit ad explicandam quaestionem sibi propositam, scil. num revera ita intelligi debeant justitia commutativa et distributiva ut sint justitiae particularis species diversae. Et ad hoc negandum adducit etiam rationem supra expositam, secundum quam ipsa justitia distributiva non est species diversa quia id quod est proprium justitiae distributivae competit non solum principi sed cuicunque contingere potest. Ideo generaliter scribit:
...Puto quod iustitia distributiva et commutativa non sunt diverse species justicie sed sunt diversi modi eiusdem virtutis. Aristoteles autem aliquando solet modos tales diversos vocare species utendo nomine speciei large, et si ita fuerit tunc videtur quod iustitia particularis in eius toto ambitu sit una sola virtus moralis secundum speciem specialissima.
Hae et alias Buridani animadversiones quas brevitatis causa omittimus circa justitiae particularis fomosam divisionem, influxum in posteriores exercuit. Nam F. De Castro Palao in sequenti textu Buridanum nominat ut ducem eorum qui divisionem aristotelicam reiecierunt:
Aliqui sequuti Buridan., 5 Ethic. q. 7, banc divisionem reprobant asserentes iustitiam distributivam a commutativa non distingui: ducuntur hoc fundamento. Quia respublica bona vacantia, seu superabundantia distribuens suis partibus eo quod partes sint ipsius reipublicae iuxta eorum merita non liberaliter, sed ex debito distribuit: alias nullum peccatum committet, sicque obligationem restitutionis contrahet, hanc distributionem omittens vel illam indebite praestans, quod est contra D. Thom...Caiet...Sotum...ergo in ea distributione actum commutativae exercet: cuius munus est reddere praemium debitum sive debitum sit
47. Questiones Ioannis Buridani super decem libros ethicorum Aristotelis ad Nicomachum, (Parisiis 1513), lib. V, quaestio 7, fol. 98 d.
48. Ibid., f. 98 b: "Queritur septimo utrum iusticia distributiva et commutativa sint diverse species sub iusticia particulari."
49. Ibid., f. 98 d.