De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana
by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951
p. 454
ob dignitatem personae, sive ob eius laborem, sive ob contractum initum. Et confirmo, si testator relinqueret aliqua bona pauperibus dividenda secundum eorum qualitatem et necessitatem non est dubium quin in hac distributione geometrica iustitia commutativa intercederet. Item si praemium esset propositum militibus decertantibus iuxta eorum valorem, servanda esset geometrica proportio in distributione praemii ex iustitia commutativa. Et idem si inaequales creditores existerent, quibus integre satisfacere non posses ex haereditate, haereditas esset dividenda secundum proportionem geometricam ex iustitiae commutativae obligatione. Ergo proportio geometrica non impedit actum iustitiae commutativae. E contra vero stare potest bonorum communium distributio per iustitiam distributivam, absque eo quod ulla proportio geometrica intercedat: nimirum si bona aliqua communia civibus bene meritis distribuenda forent, et solum unicus bene meritus appareret, vel casu quo apparent plures omnes essent aequales. Ergo proportio geometrica non solum in distributiva, sed in charitate, observantia aliisque virtutibus intercedere potest. Ut recte exponit Rebellus 'de oblig. iust. lib. 1, q. 3, sect. 3, n. 14. Ergo censendae sunt hae proportiones Arithmetica et Geometrica accidentales iustitiae, ac proinde ex illis distinctio virtutum sumenda non est.
Voluimus in extenso hunc textum referre, ut inde satis clare appareat ipsam divisionem aristotelico-thomisticam justitiae particularis celebri Stagiritae commentatori, scil. Buridano non placuisse.
Post omnia hucusque relata, operis pretium putamus sequentia colligere. 1) Apud Praedecessores, qui directe vel indirecte cognosci potuerint a nostris AA. invenimus sequentia elementa: a) aspectus generalissimus justitiae comprehendens omnem perfectionem naturalem (Plato) et supernaturalem (S. Scriptura, S. Augustinus, Stephanus Langton, etc.); b) aspectus minus generalis comprehendens omne debitum reddendum sive Deo sive proximo (Steph. Langton, Guillelmus Altissiodorensis); c) aspectus specialis attendens tantum ad debitum proximo reddendum (Aristoteles-Averroes, Cicero, Guill. Altiss. etc.); et hoc vel sub aspectu boni communis (Aristot.-Averroes, Cicero, Dogma philosophorum, Schola abaelardiana, etc.) vel sub aspectu boni particularis formaliter considerati (Aristot.-Averroes); d) aspectus specialior attendens ad debitum praemii vel poenae proximo reddendum (implicite in iustitia distributiva Aristot.-Averr.; explicite in Schola abaelardiana); e) aspectus specialissimus at-
50. De Castro Palao, De justitia et jure, (Lugduni 1615), p. 43.