De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951

p. 455

tendens tantum ad debitum poenae proximo infligendum (Steph. Langton eiusque discipuli).

2) Primaevi Magistri Franciscani ista traditionalia elementa justitiae cognoverunt receperuntque, saltem quoad essentialia, immo praesertim Alexander Hal. secundum ordinem decrescentem omnia illa elementa ordinavit:

Uti autem diximus in praecedentibus justitia generalis quae reddit debitum sive Deo sive proximo non est virtus distincta ab omnibus aliis; illa vero specialis quatenus reddit debitum proximo tantum est virtus ab aliis omnibus distinguenda, licet relationes habeat etiam cum aliis virtutibus.

Justitia autem pro bono communi, licet evidentissime distincta docetur a Summa Fratris Alexandri, tamen aliquo modo etiam apud alios nostros AA. invenitur, ut supra demonstravimus.

3) Alii Scholastici examinati similiter ac nostri AA. distinguunt sensum genericum et specificum justitiae.

Differunt tamen ab invicem circa rationem essentialem qua justitia specialis distinguitur praesertim a caritate erga proximum. Juxta enim nostram interpretationem justitia differt a caritate, quia illa reddit debitum proximo: a) ratione sui et non Dei (nostri AA.), b) ratione formali debiti (Philippus Canc.), c) ratione specialis juris (Albertus Magn.), d) ratione debiti etiam quantitative determinati (S. Thomas).