De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 4 · December 1950–February 1951

p. 456

Quis istorum melius docuit? Difficile est brevi examine hoc determinare: ideo pro nunc aliquas tantum animadversiones circa propositam quaestionem insinuare volumus. Nobis enim videtur Philippus Canc. attendere ad aspectum subiectivum potius quam obiectivum justitiae: quaeritur e contra non proprie qualem virtutem, justitiam scil. aut caritatem, agens subiective exerceat, sed qua ratione obiectiva utraque virtus inter se differant, praescindendo a ratione formali agentis. Albertus Magnus autem nobis videtur docuisse differentiam esse deducenda ex ipsa juridicitate naturali vel positiva debiti justitiae: sed obici potest quod etiam debitum amoris provenit non solum a jure positivo divino sed etiam a jure naturali. S. Thomas autem, pedissequus Aristotelis nobis videtur ponere differentiam in quantitate determinata debiti justitiae, quae non habetur in caritate: sed neque haec quantitas determinata per proportionem arithmeticam vel geometricam nobis videtur esse de essentia justitiae specialis: nam, e.g., ipsum debitum conjugale reddi debet per justitiam specialem, et tamen non est exacte determinata quantitas, ita ut exacte et a priori determinatum sit quando immoderata sit petitio debiti, quae excuset alteram partem ad debitum reddendum per justitiam. Ideo nobis videntur melius docuisse nostri AA., qui cum assererent caritatem reddere debitum proximo ratione imaginis divinae in illo, aliis verbis ratione Dei, dum justitiam ratione sui, scil. ratione ipsius proximi, implicite docuerunt elementum alteritatis reduplicative sumptum esse elementum differentiale essentiale inter justitiam et caritatem. Etsi enim etiam caritas sit ad alterum non tamen formaliter, quia de eius essentia est conjunctio affectiva, scil. per amorem, cum proximo, ratione Dei; dum de essentia justitiae specialis est reddere debitum proximo, ut alteri, scil. a reddente formaliter distincto. Et ex hoc deducitur differentia ab omnibus cognita, qua caritas est prius et essentialiter in affectu et consequenter etiam in effectu seu in operationibus ad alterum, dum justitia est totaliter et essentialiter in ipsa operatione ad alterum.

4) Divisio autem justitiae pro bono communi a justitia pro bono individuali, quam similiter ac S. Thoamas praesertim Summa Fratris Alexandri retulit, necessaria nobis videtur, quia etsi omnis justitia ut virtus specialis, cum sit ad alterum, sit etiam socialis, tamen evenire potest aliquod debitum esse reddendum pro bono communi,