The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951
p. 78
sunt materia sacramentorum, quaeritur quare sanguis in Novo Testamento non sit similiter sacramentale, quia si illa fuerunt figurativa eorum quae sunt in Novo Testamento, videtur quod similiter sanguis in Novo erit materia alicujus sacramenti.
Item, in aridis quaedam fuerunt ibi sacramentalia, ut thus, unguentem, thymiama; videtur ergo quod haec similiter in Novo debeant esse sacramentalia.
Item, ea quae sunt in Novo Testamento secundum veritatem, erant in Veteri vel secundum veritatem vel secundum figuram. Sed in Veteri Testamento non erat aliquid figuratum confirmationis vel extremae unctionis; haec ergo modo non sunt sacramenta. Si autem dicatur quod erant figurata haec sacramenta per unctiones David quia ter fuit ibi inunctus, de prima, I Reg 16, de secunda, II Reg. 2 quando fuit inductus super duas tribus, de tertia II Reg. 5 quando fuit inunctus super totum populum. Prima inunctio aptatur illi quae est in baptismo, secunda illi quae est in confirmatione, tertia illi quae est in extrema unctione. Et accipitur de Glossa super psalmum Dominus illuminatio mea. Contra hoc obiicitur, quia licet possint ita haec adaptari illis secundum moralitatem, non tamen fuerunt ita inunctiones institutae ad figurandum haec sacramenta.
Item, inunctiones illae non fuerunt communes omnibus, sed unius singularis personae; sed confirmatio et extrema unctio communia sacramenta sunt. In aliis autem sacramentis Novae Legis tenet hoc generaliter, quod sicut sacramenta Novae Legis communia
n Testamento em. BO o quia cum illa: si enim illa P p Testamento em. OBT q in Novo em. P r Item: Vel P s thymiama: thymius O t ergo: em. BT u sacramentalia em. OBT v Item, quae erant in Veteri vel secundum veritatem vel secundum figuram B consimilius erant in Veteri, vel secundum veritatem vel secundum figuram T
x figurativum B aliquid figura (1) P y modo: modo autem O, em. T z non em. P a quia: qui O b inductus: iniunctus B c tribus mutil, P d possint: possum O e Item: vel P
4. Cf. Lev. 4, 7; ibid. 7, 10 f.; and Ex. ch. 30. 5. I Kings 16, 13; II Kings 2, 4 and 5, 3.
6. Biblia cum Glossa ordinaria et interlineari, Strassbourg, 1481, cf. glossa on Ps. 26, Dominus illuminatio mea (f. n. e.).