The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 79

sunt, ita et signa eorum communia sunt; verbi gratia, sicut eucharistia communis est ita et agnus paschalis fuit, et sicut baptismus ita circumcisio. Relinquitur ergo quod non institutae fuerunt ad significandum haec, licet sit ibi quaedam moralis adaptatio.

Item, sacramentum est signum et causa. Signum autem dividitur secundum divisionem illius cuius est signum; cause autem, quae est dispositio, dividitur secundum formam illam ad quam est dispositio. Cum ergo gratia sit cuius sacramentum signum est et causa ut dispositio, ergo secundum divisionem gratiae dividitur sacramentum. Sed gratia non habet divisionem septiformem nisi in virtutibus, donis aut beatitudinibus. Quia ergo septem sunt sacramenta, hoc erit secundum numerum septem virtutum aut septem donorum aut beatitudinum. Unde notandum quod quidam concedunt septem esse sacramenta secundum numerum septem virtutum; unde adaptant gratiam fidei baptismo, gratiam fortitudinis confirmationi, gratiam caritatis eucharistiae, gratiam prudentiae ordini; poenitentiae adaptant gratiam iustitiae, matrimonio vero gratiam temperantiae, extremae uncioni spem. Contra, qui habet unam virtutem habet omnes, et sic de donis et beatitudinibus. Ergo, similiter qui habet unum sacramentum habet omnia, quod falsum est.

Item, quaedam sacramenta conveniunt omni christiano, quaedam autem non omni, sed ad opera cuiuslibet virtutis tenentur omnes, non ad omnia sacramenta; ergo dissimiliter est gratia in sacramentis virtutibus, donis et beatitudinibus.

Item, quaeritur quae sit differentia inter gratiam quae est in virtutibus, et gratiam quae est in sacramentis. Et patet, quia gratia quae est in virtutibus non opponitur veniali, immo est cum

signa: figurativa P singularia O adaptatio: aptatio P Item: Vel P gratiam om. P gratiam om. P gratiam om. P similiter om. P habet: haberet O habet: haberet O quad falsum est om. PBT

Item: vel P quaedam autem non omni: quaedam non conveniunt omni non ad omnia sacramenta om. BPT est gratia in sacramentis: est in sacramentis gratiae B Item: Vel P Quaeritur quae: quae sit O quid sit P Et patet: patet PO Et patet ratio TB

Ex. 12, 21.

Gen. 17, 10ff.

Codex Duacensis, 434, f. 124rb: Quaeritur de numero sacramentorum etc . . . Numerus vero sacramentorum prout sunt adminicula sumitur iuxta numerum virtutum, quarum tres sunt in bonum quod est finis; quatuor in bonum quod est ad finem. Et tunc est adaptatio moralis; et sic fit quia sacramentum baptismi fidei adaptatur . . . This questio is attributed to Philip the Chancellor by the Codex Duacensis.