The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951
p. 80
venialibus; sed sacramenta quaedam × non compatiuntur venialia; ergo etc.
Item, ⁊ virtutes non auferunt poenam; sacramenta autem ⁊ auferunt poenam culpae originalis et actualis; et ita gratia ad alium effectum est in illis et in istis. Quae est ergo differentia?
Item, dictum est quod gratia prudentiae adaptatur ordini secundum illos qui dividunt sacramenta secundum quod dividuntur virtutes; sed videtur quod potius gratia fortitudinis referatur ad ordinem, quia ordini annexa est clavis. Sed principalior est clavis cuius est potestas ligandi et solvendi. Si ergo potestas confertur in ordine, videtur quod gratia fortitudinis referatur ad ordinem.
Praeterea, videtur quod definitio sacramenti non convenit omnibus; ut dicit Hugo de S. Victore, "Sacramentum est materiale vel corporale elementum extrinsecus oculis suppositum, ex institutione significans, ex similitudine repraesentans, ex sanctificatione gratiam conferens." Sed in poenitentia non videtur aliquid extrinsecus oculis suppositum; similiter, nec in matrimonio. Ergo, haec duo, ut videtur, non sunt sacramenta.
Item, estne gratia gratis data in sacramentis vel gratum faciens? Videtur quod gratis data, quia aliquis in mortali potest suscipere sacramentum et imprimitur ei character, non tamen habet gra-
x quaedam: quae Deo P
y Item: vel P
z sacramenta autem: sed sacramenta P
a in illis et in istis: in his et in illis P
b adaptatur: aptatur TP
c fortitudinis . . . est om. P
d sed principalior clavis est potestas est solvendi vel ligandi O
e Vel videtur quod non convenit definitio sacramentis omnibus P
f non om. O
g similiter nec: et similiter in P
h haec duo om. P
i data om. P add. et delet. in textu all. quis potest accipere
j sacramentum: confirmationis add. BPTO lectio corr.
In his Commentary Alexander posits four divisions of the sacraments, viz. secundum infectiones, secundum virtutes, secundum status mebrorum in Ecclesia, and secundum quod sacramenta sunt medicinae ut curativa, conservativa etc. The Assisi ms. f. 119d reads: "Item, accipi potest divisio sacramentorum secundum quod quaedam sacramenta habilitant ad usus virtutum, tum cardinalium tum theologicarum" (the Todi and Paris mss. omit this phrase but give the division), ef. Assisi 189, f. 119d, Todi 121, f. 147r. Paris Bibl. Nat. 16406, f. 159r. This "accipi potest" however is modified by "potius aliter" distinguuntur, quia sacramentum est sicut medicina . . . (ef. Assisi 119b), which division is applied throughout the Commentary.
10. ef. note 9.
11. De Sacramentis, I, 9, c. 2 (PL 176, 317 D).
12. Although all the codices have the reading suscipere sacramentum confirmationis, it is evident from the answer to the objection (ef. p.) that baptism is meant.