The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951
p. 81
tiam gratum facientem. Consequens igitur est quod non exigitur in eis gratia gratum faciens. Quod autem sit gratia gratum faciens videtur, Augustinus, De Corpore Domini, 'Sacramentum est in quo sub tegumento rerum visibilium divina virtus secretius operatur salutem.' Sed haec salus non est nisi per gratiam gratum facientem, et ita in omni sacramento est gratia gratum faciens.
Item, ut dicit Beda, quattuor inflicta sunt nobis pro peccato originali. Quaeritur ergo quare secundum has poenas instituta sunt sacramenta, et non secundum poenas culpae actualis. Contra: Remedium enim concupiscentiae est matrimonium, contra infirmitatem confirmatio.
Item, videtur quod tantum sint septem sacramenta hac ratione: quia sicut in corpore humano duplex est virtus contra duplicem defectum, scilicet, generativa ad conservandum speciem ne deficiat, et nutritiva ad conservandum individuum ne deficiat, ita in Ecclesia duplex est indigentia. Contingit enim esse indigentiam in singularibus personis, et contingit indigentiam esse in ipso corpore secundum se. Secundum vero reparationem indigentiae quae est in personis sunt quinque sacramenta; duo vero sunt ad reparationem indigentiae quae est in ipso corpore, scilicet ordo et coniugium; ordo ad generandos filios Ecclesiae spiritualiter, matrimonium ad generandum filios naturaliter.
Sed videtur quod matrimonium non sit propter hoc institutum, quia secundum hoc non esset inter steriles matrimonium, quia ibi non potest esse multiplicatio fidelium, vel adhuc spes eius non est commune bonum matrimonii; immo est ad vitandam incontinentiam. Videtur ergo quod suppleat indigentiam in persona.
k Item, estne gratia gratis . . . gratiam gratum facientem mutil. in BT
l Consequens . . . faciens om. P
m Quod . . . videtur: Videtur O Quod sit, videtur B Sic videtur, sed contra T
n Sed om. BTO
o Item: Vel P
p quatuor: quatuor nobis P
q quaeritur om. PO Quare ergo penes has poenas P
r ergo om. B
s culpae actualis: originalis culpae B
t Item: Vel P
u Ita in Ecclesia: ita circa Ecclesiam add.
T. marg. ita in Ecclesia in textu
v Contingit enim . . . et contingit lectio est O
x corpore: Ecclesiae add. P
y vero om. P
z matrimonium: quod non sit ad generandos filios naturaliter, et non sit propter hoc institutum, quia secundum . . . P
a matrimonium: vel fides add. T in marg.
b suppleat: suppleret P
13. Cf. rather Paschasius Radbertus, De Corpore et Sanguine Domini, c. XLV, (PL CXXI, col. 146c-147a). Cf. also Lombard, IV Sent. (Quaracchi, 1916) p. 816.
14. Cf. In Luc. 10 (PL 92, 469); see Op. Om. S. Bonaventurae (Quaracchi) II, p. 721, n. 6.