The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 82

RESPONSIO

Ad evidentiam horum quaesitorum notandum est quod triplex est assimilatio rationalis creaturae ad Deum: una principaliter respicit potentiam, altera vero sapientiam, tertia bonitatem. Prima est similitudo naturae de qua dicitur Gen. II: Faciamus hominem ad imaginem etc.; haec autem assimilatio respicit potentiam, unde sequitur ibidem: ut praesit piscibus maris etc. Item, alia est similitudo quae sequitur, similitudo scilicet gratiae, et haec duplex secundum duplicem gratiam, quia quaedam gratia est ad opera bona, et haec multiplicatur per virtutes, dona et beatitudines; item, alia gratia est quae est ad reparationem contra laesionem, quae laesio procedit ex malo culpae sive peccati. Similitudo ergo potest esse per gratiam vel secundum quod est ad opera vel secundum quod reparativa est laesionis perfectae per peccatum. Una similitudo est ad Deum, scilicet illa similitudo quae est in virtutibus, donis et beatitudinibus; altera, illa scilicet quae est in sacramentis respicit Mediatorem, qui est Deus et homo. Intelligimus enim quod si homo non esset laesus per peccatum, adhuc esset gratia in virtutibus et donis, sed gratia in sacramentis non. Unde haec respicit illum qui venit reparare quod corruerat per peccatum, Mediatorem scilicet inter Deum et hominem, inter Deum bonum et immortalem et hominem miserum et mortalem, qui Mediator fuit bonus per gratiae universalitatem. Secundum unum respectum agitur de gratia in II Sententiarum et III , secundum alium respectum in IV , scilicet in quantum est reparativa laesionis factae per peccatum. Et quod haec gratia reparativa lae-

c horum quaesitorum: praedictorum P

d triplex: duplex B

e principaliter: personaliter B

f Item: Vel P

g sequitur: istam add. O

h quia: sed P

i Item: Vel P

j laesio om. OBT

k culpae sive om. P

l per gratiam ad opera: vel gratiae ad opera PBT

m reparativa est . . . per peccatum: reparatur vitium laesionis per peccatum OB vel secundum quod reparativam laesionis T

n similitudo om. OBT

o enim: etiam O

p miserum: servum O

q universalitatem: et etiam moralis add. PT

r respectum om. P

s reparativa: reparatio O

15. Gen. 1, 26.

16. Ibid.