The Quaestio de Sacramentis in Genere Attributed to Alexander of Hales

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 88

gratiam est ⁊ ad deletionem originalis iniustitiae et poenam sibi respondentem; et praeterea pronitas minuitur in baptismo; et quia pronitas adhuc est in actuale peccatum et hoc venit ab Adam in genus humanum, ex altera parte a secundo Adam venit robur gratiae quod datur in confirmatione contra pronitatem ad culpam actualem ⁊ ad resistendum ei; et sicut semel contracta est pronitas haec, ita confirmatio non ⁊ iteratur. Post accidit quod homo cadit in peccatum actuale, ⁊ et valet ei contra hoc poenitentia; et quia multoties cadit homo, ideo poenitentia saepe iteratur — in qua poenitentia dimittuntur ⁊ culpae ⁊ actuales sive mortales sive veniales. Si enim homo de finaliter poeniteat de veniali transit cum obligatione poenae in purgatorium, non cum culpa — si non est hic satisfactum. ⁊ Post autem cum liberatus est ab originali et a dominio pronitatis et ab actuali, adhuc nihilominus habet debilitatem, et talis semper durat dum sumus in via; ⁊ unde exigitur sacramentum panis quotidiani. Sicut enim dieta facit reparationem infirmi qui convaluit a morbo, ita haec dieta spiritualis reparat nostram debilitatem si digne accipimus. Postea, est quaedam poenalitas quae non tollitur cum culpa, ⁊ scilicet infirmitas quae est ex parte corporis et venialis peccati. Haec tollitur in extrema unctione, et praefiguratur tolli quando satisfecerit ⁊ in purgatorio, et ibi unctus est quasi rex unctione ⁊ gloriae, sed in praesenti alleviat ab infirmitate venialium. Tot ergo sunt indigentiae in universo, scilicet septem; unde totidem ⁊ sunt sacramenta.

Notandum autem quod matrimonio, in quantum erat institutum in remedium contra concupiscentiam, in parte immutatur ⁊ divisio et ordo. In omni enim vi animae erat pronitas ad peccatum, sed superabundans pronitas erat in concupiscibili generativa; necessarium matrimonio fuit ⁊ quod tollit superabundantiam pronitatis in concupiscibili generativa. Unde matrimonium secundum quod datum est lapsis in remedium datum est contra corruptionem quam

x est om. P y actualem: accidentalem B z non om. P a actuale: accidentalem B b saepe remittuntur T c culpae: proprie P d homo om. TOB e si n. e. h. satis.: si hic non sit satisfactum TB

f via: vita O g culpa: propria P h satisfecerit: satisfecit PBO i unctione: vel mutatione add. B j totidem: cotidie O k immutatur: mutatur T l n. e. matr.: necessarium ergo matrimonium fuit BT