Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione
by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 165
ninistrum et filium sibi a naturali filio commendatum, de quo etiam dicitur quod corpus eius non fuit incineratum nec resolutum, sed etiam cum anima gloriosum. Sed revera, salva h. Ioannis reverentia, non dico quod ista sic firmiter possunt astrui de ipso, sicut de Virgine Matre, de qua omnino decuit.
Quomodo enim possemus dicere quod filius suus eam honoraret, qui tamen dixit praeceptive cuilibet homini: Honora patrem tuum et matrem tuam, Ex. 20, 12. Qualis enim honor fuit iste, si corpus virgineum quod fuit (f. 134b) Trinitatis triclinium, fuisset putrefactum et in cinerem redactum? Certe videtur quod hoc non fuisset conveniens illi qui tantum dilexit matrem suam.
Praeterea si corpus Virginis esset adhuc in terra, quomodo esset verisimile quin eius filius faceret ei a suis fidelibus maximum honorem impendi? Honorantur enim, ipso inspirante, sanctorum corpora quae adhuc in terra quiescunt visitanturque eorum tumuli. Quomodo ergo corpus illud pretiosissimum, si adhuc esset in terra, posset filius permittere quod sine honore maneret? Certe verisimile non videtur. Ad hoc faciunt versus istius versificatoris egregii sic dicentis :
Transit ad aethera Non sine corpore, Virgo puerpera sed sine tempore virgula lesse; tendit adesse.
(Sermo 6 in die assumptionis)
... (f. 135c) Sciendum quod in assumptione Virginis tria virtuosa excedentia naturae virtutem facta fuerunt. (f. 135d) Primum fuit animae de corpore sine dolore eductio ac eiusdem glorificatio. Secundum fuit corporis incorruptio atque ab omni resolutione praeservatio. Tertium fuit animae gloriosae corpori sancto reunitio et gloriae animae in corpus redundatio et totius coniuncti elevatio usque ad Christi dexteram, ubi Virgo mater post ipsum in anima et corpore residet gloriosa ...
Propter secundum autem opus virtuosum, videlicet propter corporis incorruptionem et ab omni resolutione praeservationem, dicit Virgo aliam clausulam, scilicet Dextera Domini fecit virtutem . Certe virtus fuit solius divinae dexterae quod illud corpus sanctissimum vero mortuum et sepultum et ab anima derelictum stetit per triduum integrum et incorruptum absque omni resolutione ...
Propter tertium opus virtuosum, scilicet animae corpori reunitionem et gloriae animae in corpus redundationem (f. 136a) et totius illius coniuncti usque ad Christi dexteram elevationem, dicit Virgo aliam clausulam huius verbi: Dextera Domini exaltavit me . Tunc enim proprie fuit exaltata quando fuit gloriosa non solum in anima, sed etiam in corpore et secundum utrumque in dextera gloriae collocata ... (f. 136b) Luc. 1, 52: Deposuit potentes de sede et exaltavit etc., et illud etiam Luc. 18, V 14: Qui se humiliat etc. Ex quo verbo potest formari ratio probans quod Virgo sit in caelis secundum corpus et animam exaltata, sic: Sicut sumitur magis ad magis, sic maxime ad maxime. (f. 136c) Si ergo qui se magis humiliat, magis exaltatur, ergo qui maxime se humiliat, maxime debet exaltari. Sed Virgo Maria maxime humiliavit se. Sciens enim se esse matrem Dei ac per hoc et domina mundi, vocavit se ancillam Domini ... Ergo super omnes debet esse exaltata. Aliter potest formari ratio sic: Summa animae humiliatio meretur statim post mortem summam ipsius exaltationem. Probatur, quia summa angeli superbia meruit statim post casum summam ipsius deiectionem. Deus enim pronoir est ad miserendum quam ad damandum, et "quod angelis fuit casus, hoc est hominibus mors", secundum Anselmum, De casu diaboli . Si autem Mariae humilitas post illam animae Christi fuit summa, ergo etc.
Cf. U. Chevalier, Repertorium hymnologicum, III, Louvain 1904, 600, n. 34048. Ps. 117, 16. Ps. 117, 16. Luc. 1, 38. Potius Damascenus, De fide orthod., II, c. 4, iuxta versionem Burgundionis Pisani: "Quod est hominibus mors, hoc est angelis casus" (Florentiae, Bibl. Laurent., Plut. 13 dext., cod. 8, f. 6d; cf. PG 94, 878).