Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione
by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 166
Si ulterius anima sine corpore non potest summe exaltari, ergo etc. Et si dicas quod non statim post mortem fuit corpus Virginis, sicut nec corpus Christi glorificatum, dic quod hoc fuit ex divina dispensatione, ut vere mortua fuisse probarentur, propter quod utriusque resurrectio fuit usque ad diem tertium dilata.
Notandum tamen quod istae rationes sunt probabiles et quaedam verae similitudines, non demonstrationes, quia ista quae diximus de corpore Virginis, solum pie credimus nec dicimus nos demonstrare.
DURANDUS DE S. PORCIANO, O.P. († 1334)
(Sermo de assumpt., Parisiis, Bibl. Nat. lat. 14799)
(f. 131c) Posuit diadema regni in capite eius, Esther 2, 17. Si Assuerus in coronatione Esther . . . (f. 132a) Sed si petat mater a filio: Pone me iuxta te , numquid non respondere Deum: Sede a dextris meis certe decet? "Quorum enim est una natura, est et unus locus" . Corpus Christi sumptum de corpore Virginis collocatum est ad dexteram Patris: Assumptus est in caelum et sedet a dextris Dei. Decet igitur ibidem collocari corpus matris, sicut dicit beatus Augustinus in sermone de assumptione : "Quantum intelligo quantumque credo . . . servari quam terra". Unde potest dici de ipsa quod de eius filio dicitur ad Hebr. 1, 3-4: Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Tanto melior angelis quanto differentius prae illis nomen hereditavit, nomen scilicet matris, ex quo scilicet nomine tenetur eius filius ad honorem non solum in anima sed etiam in corpore. Si enim honoravit eam in anima tantum, non honoravit eam ut matrem, quia non animam de anima, sed corpus de corpore sumpsit.
PETRUS DE PALUDE, O.P. († 1342)
(Sermo de assumpt., in bibl. civitatis Claromontanae, cod. 46)
(f. 200r) Quasi cedrus exaltata sum in Libano, Eccli. 24, 17. Verba ista legit... (f. 204v) Sicut anima eius (scil. Mariae) est super omnes sanctos et angelos exaltata immediate post animam filii in vita sublimata, multo magis corpus eius est super omnes caelos ad dexteram corporis filii collocatum et immediate positum iuxta ipsum, quia licet gloria (corporis filii maior et superior gloria) corporis matris suae, sicut et gloria animae filii maior et superior gloria animae matris suae, tamen quantum ad locum et situm corporalem videtur quod Christus non posuit eam ad pedes sui corporis, sed aeque iuxta se ad dexteram et immediate posuit corpus eius iuxta corpus proprium et hoc videtur tenere universalis Ecclesia quae depingens assumptionem et coronationem ipsius ponit unum iuxta alium , et hoc admitto duplici ratione praetacta . . .
PETRUS ROGERI (CLEMENS VI, † 1352)
(Sermo de assumpt. b. M. V. factus per dom. Rotomagensem, Bibl. Vatic. cod. Borgh. 41*)
(f. 32v) Ascende mecum in sortem meam. . . . Iudic. 1, 3. Ratio dictat quod... (f. 35v) Recte bene fuit incessus virtuosus ascensus Virginis gloriosae, quoniam non solum fuit in anima, sed etiam in corpore, ut pie a fidelibus creditur et probat Augustinus in quodam sermone huius festivitatis. Ad haec autem possent adduci septem rationes secundum numerum litterarum huius dictionis ASCENDE. Hoc enim probari potest quia ipsa fuit:
37) Iob 17, 3.
38) Ps. 109, 1.
39) Cf. infra, nota 52.
40) Cap. 6 (PL 40, 1146).
41) Cf. E. Mâle, L'art religieux du XII siècle en France, éd. 2, Paris 1924, 184; Idem, L'art religieux du XIII siècle en France, éd. 6, Paris 1925, 246ss.
* Corruptio textus, quem tradit codex (=C), nos inducit ad plures correctiones perficiendas lectionesque codicis in calce ponendas.