Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione
by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 167
Arca fecunditatis incomparabilis a;
Stella claritatis inoffuscabilis;
Castellum virginitatis inviolabilis;
Eadem cum filio respectu humanitatis assumptibilis;
Nebula quaedam b levitatis imponderabilis;
Domina universitatis rei creabilis e;
Essentia quaedam soliditatis incommutabilis.
Prima ratio sumitur ex prima littera, scilicet A, ideo quia ipsa fuit arca fecunditatis incomparabilis, et est ratio Augustini in praedicto sermone , ubi supponens tamquam et a catholicis concessum ipsam esse virginem matrem Filii Dei, dicit: "Numquid pertinet ad benignitatem Domini matris servare honorem, qui legem solvere non venerat, sed adimplere? Lex enim sicut praecipit honorem matris , ita inhonorationem damnat; quoniam enim in vita illam prae ceteris gratia sui conceptus honoravit, pium est credere Salvatorem eam in morte etiam speciali gratia honorasse. Potuit eam a putredine et pulvere alienam facere, quoniam ex ea nascens virginem poterat relinquere. Putredo namque et vermis naturae humanae est opprobrium conditionis, a quo opprobrio cum lesus sit alienus, natura Mariae excipitur, quam lesus de ea suscepisse probatur"; ac si arguet sic: Ad optimum filium maxime pertinet matris servare honorem et ipsam, si sic possit, ab omni opprobrio praeservare. Hoc enim ad (f. 36r) filium pertinet et iure divino et naturali. Sed lesus optimus inter filios hominum, cum ipse sit in supremo gradu bonitatis, quia "nihil melius excogitari potest" , cum non solum sit homo, sed etiam verus Deus. Ergo maxime ad ipsum pertinet matris suae servare honorem et ipsam, si potest, ab omni opprobrio praeservare. Sed quod corpus fiat putredo et vermis, hoc est in opprobrium humanae conditionis. Ergo lesus suam gloriosissimam matrem ab isto opprobrio, si potuit, reservavit. Cum ergo sciamus lesum omnia posse, quoniam de se ipso ait: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, Matth. 28, 18, pie credendum est quod ipse qui "voluit integram matrem virginitatis servare pudore", eam voluit incorruptam a putredinis servare foetore" .
Et confirmatur quia certum est quod corpora sanctorum honorantur in terris, ergo vel minus honoravit matrem quam ceteros sanctos, vel eius corpus glorificavit in caelis. Iste honor satis videtur ostensus beato Ioanni, Apoc. 12 , quoniam perhibet se vidisse arcam testamenti in templo paradisi, ut Virgini gloriosae hodie dixerit suus filius benedictus: Ascende superius, Luc. 14, 10, scilicet ad aequalitatem throni mei, quia positus est thronus matris regis, quae sedet a dextris, III Reg. 2, 19.
Secunda ratio sumitur, quia ipsa fuit stella claritatis inoffuscabilis e. Videmus enim quod quanto corpus est lucidius, tanto locatur altius, sicut patet de caelo empyreo. Corpus autem beatae Mariae fuit lucidum in sanctificatione, quoniam secundum aliquos praeservatum, secundum aliquos depuratum a rubigine originali ; luci-
a incorporalis C. e pudorem C. b quid C. f confirmantur C. c increabilis pro rei creabilis C. g ineffugabilis C. d vulnere C. h loquatur C.
42) Cap. 5 (PL 40, 1145).
43) Matth. 5, 17.
44) Ex. 20, 12; Deut. 5, 16.
44b) Sic Propositio 5 in Libro XXIV philosophorum, ed. C. Baeumker, Das pseudo-hermetische "Buch der vierundzwanzig Meister", in Festgabe zum 70. Geburtstag G. von Hertling, Freiburg i. Br. 1913, 32.
44c) Pseudo-Augustinus, De assumptione, c. 5 (PL 40, 1145).
45) Rectius Apoc. 11, 19.
46) Mens auctoris de Virginis conceptione patet in sermone festi Purificationis, in cod. Borgh. 41, f. 162v-3r.