Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 168

dius in conservatione, quia praeservatum a veniali et mortali; sed lucidissimum in filii Dei conceptione, quia dedicatum usui spirituali et ex tunc in tantum lucidum quod dicitur quod si aliquis ipsam corrupta intentione respexisset , quidam radius ex facie ipsius procedebat, qui sic aspicientium intuitum obtundebat . Merito ergo etiam quantum altius collocatur; ipsa namque fuit splendor lucis aeternae, speculum sine macula Dei maiestatis, imago bonitatis illius et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur purior, Sap. 7, 26, 29.

Est ergo stella claritatis inoffuscabilis, et ideo maris stella dicitur, quia navigantes in hoc periculoso mari, aspicientes ad ipsam, diriguntur ad portum salutis, sicut deducit beatus Bernardus, homilia 2 Super Missus est . Merito ergo quia clara et lucida, hoc sanctum corpus gloriose ascendit super cherubim et volavit super pennas ventorum et angelorum, et notanter duplicatur hoc verbum ad innuendum quod ad caelos ascendit non solum secundum animam, sed et secundum corpus.

Tertia ratio sumitur, quia ipsa fuit castellum virginitatis inviolabile. Una enim de rationibus quas assignant sancti , quod corpora nostra rediguntur in pulverem, est quia in corporibus nostris dominatur fomes et ignis concupiscentiae. Ignis autem suum combustibile incinerat; ubi ergo non fuit ignis, non debuit esse cinis, quia amota causa, amovetur effectus. Sed in corpore Virginis Mariae in prima sanctificatione huiusmodi ignis fuit consumptus, in secunda vero, scilicet in conceptione Filii Dei, fuit totaliter extinctus, ut dicunt sancti , (f. 36v) ergo corpus suum non fuit in cinerem resolutum. Cum igitur in terra non sit et nefas sit ipsam dicere in purgatorio esse et orro piis auribus in inferno, relinquitur quod sit in caelo. . . (f. 37r) Merito ergo gloriosa Virgo Maria, quia fuit castellum virginitatis inviolabilis, secundum corpus meruit exaltari; in cuius testimonium et praeconium hoc evangelium (Luc. 10, 38-42) hodie ab Ecclesia recitatur . . .

Quarta ratio sumitur , quia ipsa eadem fuit cum filio respectu humanitatis assumptibilis, nam corpus Christi non est nisi quaedam portio corporis Virginis et etiam verius quam corpus cuiusque alterius filii respectu matris suae, quia fuit formatum de sola Virgine sine humano semine. Et ex hoc capit Augustinus argumentum in sermone de cius assumptione , quoniam illi qui sunt unum cum Christo in anima per donum gratiae, sunt ubi Christus est spiritualiter, ipso dicente, Ioan. 17, 11, 24: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi; volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Cum igitur Virgo benedictissima sit unum cum Christo non solum unitate gratiae, quae est a parte mentis, sed etiam unitate naturae, quae est a parte corporis, debet esse ubi Christus est non solum in anima, sed etiam in corporis substantia. Naturaliter enim loquendo "idem locus debetur parti et toti, sicut glebae et toti terrae, et scintillae et totius ignis substantiae" , ut dicat benedictissima Virgo (f. 37v)

lucidum C. fuit et rep. quia C. respiceret presumetur C. humilitatis C. aspicientes . . . obtundebant C. quod C. producitur sic pro sicut C. ipsa dominante Ioannis C. incombustibile C. ille C. lectio incerta C.

47) Num. 17 (PL 183, 70).

48) II Reg. 22, 11.

49) Inter quos Thomas, IV Sent., d. 43, q. 1, a. 4, Solutio 2, ad 2um (Opera omnia, ed. Parm. 1858, VII , 1067); Summa theol., Suppl. III partis, q. 78, a. 2, ad 2um.

50) V. gr. Bonaventura, III Sent., d. 3, pars 1, a. 2, q. 2 (Ad Claras Aquas 1887, III, 74-6); Thomas, Summa theol., III, q. 27, a. 3.

51) Cap. 5 (PL 40, 1146).

52) Sic Aristoteles, Physic., III, text. 48 et 52; De caelo et mundo, I, text. 19 et 73 (Venetiis 1585, III, 154, 156, 475, 491).