Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 169

Maria illud Ephes. 1 : Magnificabitur Christus in corpore meo sive per mortem sive per vitam. Honor enim Filio Dei fuit quod corpus matris dum viveret, floruerit virginitate et post mortem vigeat incorruptibilitate, propter quod Augustinus in eodem sermone dicit: "Illud sacratissimum corpus de quo Christus carnem assumpsit et divinam naturam humanae univit, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat, ut Verbum caro, id est homo, fieret, in escam vernibus traditum, quia sentire non valeo, dicere pertimesco". Et ideo de ascensu cum admiratione dicitur, Cant. 8, 5: Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum?

Quinta ratio sumitur quod ipsa fuit nebula levitatis imponderabilis. Videmus enim quod nubes quanto leviores, tanto sublimiores, sed gloriosa Virgo Maria fuit nubes levissima, quia ab omni pondere peccati aliena, unde dicit Bernardus, Super Missus est : "Decebat reginam Virginum singulari privilegio sanctitatis absque omni peccato ducere vitam, ut dum peccati mortisque pareret peremptorem, munus nobis vitae et iustitiae obtineret u." Dictum etiam fuit, Is. 19, 1: Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Aegyptum. Idem de beata Virgine convenienter exponitur, ut super illo ascensu dicamus illud III Reg. 18, 44: Nubecula v parva descendebat de mari quasi vestigium hominis; et utique gloriosa Virgo Maria est nubecula distillans rorem gratiae et misericordiae; sed parva dicitur ex humilitate, ipsa dicente: Respexit humilitatem ancillae suae, Luc. 1, 48, et propter hoc dicit Hieronymus in sermone huius diei : "Ecce hodierna die . . . superbia deiecit," sed de mari ascendere dicitur, id est de amaritudine huius mundi, de quo ait Psalmus : Hoc mare magnum etc. x, sed dicitur quasi vestigium hominis, quia cum specie humani corporis.

Sexta ratio sumitur, quia ipsa est domina universitatis rei creabilis, quoniam eisdem privilegiis gaudet regina sicut rex, imperatrix sicut imperator, ut iure testatum est . Sed quoniam lex Dei iusta et iuste lata fuerit contra hominem quod pulvis esset et in pulverem iret, Gen. 3, 19, corpus tamen Christi, quem Deus constituit heredem universorum, ad Hebr. 1, 2, et quoniam habet in femore suo scriptum: Rex regum et dominus dominantium, Apoc. 19, 16, huic legi non fuit subditum, imo ab hac lege exceptum et privilegiatum, sicut praedictum fuerat per Prophetam : Non dabit Sanctum suum videre corruptionem, ergo pari ratione corpus reginae, dominae et imperatricis omnium ab eadem lege debuit esse exceptum et privilegiatum. Cum ergo gloriosa Virgo Maria sit regina et domina omnium, imo mater regis universorum, propter quod cantat sibi sancta mater Ecclesia:

Ave, regina caelorum,,

Salve, radix, salve porta b

Ave, domina angelorum,

Ex qua mundo lux est orta ,

sequitur quod eius corpus illi legi non fuit subiectum, imo ab hac lege exemptum et privilegiatum, quod satis innuitur, Apoc. 12, 14, ubi dicitur quod datae sunt mulieri duae alae, ut volaret; quia ala virginitatis levatum fuit corpus et humilitatis levatus fuit spiritus, ut sibi a suo benedictissimo filio dictum intelligamus illud Apoc. 24 : Ascende ad me in montem et esto ibi.

obtinetur C.

Nebula C.

citra C.

tantum C.

semen add. C.

sancta pro salve porta C.

53) Rectius Phil. 1, 20.

54) Cap. 6 (PL 40, 1146).

55) Rectius Epist. 174 ad Canon. Lugdun., n. 5 (PL 182, 334).

56) Epist. 9 ad Paulam et Eustochium, n. 17 (inter opp. Hieronymi, PL 30, 141).

57) Ps. 103, 25.

58) Digesta, I, tit. 3, lex 31 (Corpus iuris civilis, I, recognovit T. Mommsen, retractavit P. Krueger, Berolini 1908, 34b).

59) Ps. 15, 10; Act. 13, 35.

60) Antiphona finalis in Breviario Romano; cf. Chevalier, Repert., I, 122, n. 2070.

61) Rectius Ex. 24, 12.