Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione
by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 170
Septima ratio sumitur, quia ipsa fuit essentia quaedam soliditatis incommutabilis. Res enim stabilis et a corruptione immunis debet esse in loco a fluxibilitate et corruptione alieno, sicut res mutabiles in loco mutabili esse debent. Sed benedictissima Virgo Maria immunis fuit a carnis corruptione et stabilis in fidei fixione, sicut patuit in hora passionis filii, unde omnibus apostolis in fide dubitantibus, ipsa sola fuit stabilis et perseverans; in cuius signum sola candela accensa in tenebris (f. 38r) manet et omnes aliae exstinguuntur . Ergo benedictissima Virgo Maria secundum corpus et animam esse debuit in loco ab omni corruptione et fluxibilitate alieno; propter quod dicit Augustinus in praedicto sermone : "Tam pretiosum thesaurum dignius est caelum servare quam terra ; tantam integritatem merito incorruptibilitas neque putredinis ulla resolutio sequitur." Potuit ergo dicere Maria illud Cant. 7, 8: Ascendam in palmam, id est in Ecclesiam triumphantem, et apprehendam fructus eius, scilicet fructus gloriae.
(Alius sermo de assumpt., cod. Borgh. 41)
(f. 239r) Veni de Libano, amica mea, veni, coronaberis. Cant. 4, 8. Videmus manifeste . . . (f. 240v) Virgo benedictissima fuit vera Dei mater, igitur propinquissima. Et quia iure naturali et divino filius tenetur honorare matrem, ideo Deus eam debuit, quantum potuit, honorare. Sed ratione purissimae virginitatis et summae humilitatis debuit super omnem puram creaturam quantum ad animam et gloriam eius et tandem in resurrectione quantum ad gloriam ex merito de condigno praemiari. Igitur ratione maternitatis debuit in aliquo amplius eam honorare, sed hoc non potuit esse nisi in praeventione gloriae sui corporis. Ideo hanc non solum debuit quantum ad gloriam animae coronare, sed etiam quantum ad corpus sibi et dotes glorificati corporis tribuendo, sicut beatus Augustinus in sermone hodierno deducit; et hoc potest confirmari, quia apparet quod in terris corpora sanctorum honorantur, sed numquam aliquid de corpore Virginis honoratur vel habetur in terris. Igitur vel minus honoravit matrem quam sanctos ceteros vel eius corpus iam glorificavit in caelis.
Praeterea in sepulcro beati Ioannis evangelistae nonnisi manna invenitur, quae et scaturire cernitur, et ideo pie creditur quod sicut eius caro fuit aliena a corruptione, sic corpus eius corruptionem non vidit, sic iam glorificatum in caelis. Multo fortius creditur et credendum est de beata Virgine cum virginitas longe fuit gloriosior et admirabilior quam Ioannis. Et confirmatur quia cum textus videatur dicere quod iam aliqui sancti refulgent, sicut patet Matth. 27, 52: Multa corpora quae dormierant, surrexerunt etc., multo fortius Virgo beata iam simul cum corpore fuit glorificata. Et confirmatur per illud Apostoli, I ad Cor. 15, 20: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium, non dicit solus sed primus. Primus autem supponit secun-
c extinxerant C.
d terram C.
e conduh (?) et parva lacuna C.
62) Allusio fit ad liturgiam in Laudibus maioris hebdomadae.
63) Cap. 6 (PL 40, 1146).
64) Cap. 5 (PL 40, 1145).
65) Opinio Petri Rogerii de Ioannis eschatologia fusius habetur in eiusdem sermone in festo b. Ioannis evang., in cod. Borgh. 41, f. 225r: "... Alii vero dicunt quod corpus eius iam est in caelo glorificatum et gaudet gloria beatae resurrectionis, quod licet Hieronymus reliquit in sermone de assumptione sub dubio et etiam Augustinus in homilia ultima super Ioannem, tamen idem Augustinus, in quodam sermone qui legitur tempore paschali de martyribus, qui incipit 'Dignum et congruum est, fratres', videtur expresse dicere Ioannis iam corporis resurrectionem . . . Et ad hoc videtur aliqua congruentia. De beata enim Genitrice credimus quod iam resuscitata regnat in caelo. Videtur ergo congruum quod non sit in resurrectione Mariae et Ioannis adversitas, quibus tanta fuit unanimitas conversationis in vita . . . Quidquid tamen sit de hoc, certum est quod fuit in eius obitu singularis felicitas."