Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 157
J. Lechner, hi codices idem opus in tribus, vel forsitan in quatuor, redactionibus ab invicem plus minusve discrepantibus continent.
Nostra praesens elucubratio fundatur super codicem qui habetur Florentiae, in Bibl. Laurentiana, Plut. 33, dext. 1 (membr., mm. 347/236, ff. 222, plenis paginis, manu anglica initio vel circa medietatem saec. XIV exaratus), quem iam plures variis sub aspectibus illustraverunt, quique absque omni dubio opus genuinum Doctoris Fundati continet. Praeter hunc quoad locos maioris momenti aspeximus etiam duos alios codices Florentinos, scilicet Bibl. Nat. conv. sopp. A. 4. 42 (= A) et C. 4. 991 (= C), non ea quidem intentione ut lectiones variantes notemus, sed ea tantum ut "solutiones variantes", si adsint, indicemus. Ad methodum vero quod attinet, opportunum visum est nobis verba auctoris frequenter et aliquando etiam abunde citare, partim quia non videmus quid prosit lectorem ad opus ineditum, quod prae manibus habere vix poterit, simpliciter remittere; partim quia hoc modo facultas datur auctori mentem suam propriis verbis explicandi. Nec intendimus sententias Doctoris Fundati cum opinionibus auctorum qui ipsum praecesserunt aut secuti sunt ex professo comparare, nam tali methodo non articulum sed librum scribere oporteret.
I. Relatio inter philosophiam et theologiam.
Gulielmus de Ware quaestionem specialem de relatione inter philosophiam et theologiam non instituit; nihilominus e quaestionibus prologi, ubi investigat utrum theologia sit scientia, quid sit eius subiectum et finis etc., sufficienter colligi potest quid de hac re senserit. Tempore enim suo hoc problema speciale momentum ac gravitatem induit, causa praesertim Averroistarum, qui concentum fidei et rationis in dubium revocarunt.
I. Theologia Dei et theologia nostra.
Cum Doctor Fundatus de theologia tanquam scientia loquitur, sedulo distinguit inter theologiam in se et theologiam per accidens, seu quoad nos, homines viatores. Theologia, primo modo considerata, est illa
Die mehrfachen Fassungen cit.
Accuratam huius codicis descriptionem videsis ap. P. Muscat, Gulielmi de Ware quaestio inedita de unitate Dei, in Antonianum, II 1927, pp. 1378; auctoritates in eodem codice citatas collegit H. Spettmann, Die philosophiegeschichtliche Stellung des Wilhelm von Ware, in Philosophisches Jahrbuch der Görresgesellschaft, XL 1927, pp. 401—13; XLI 1928, pp. 42—49; de notis marginalibus, studio dignis, optime egit J. Lechner, Beiträge cit.
Etiam Duns Scotus distinguit theologiam 'in se' et 'in nobis'; vide Ordinatio I, prologus, n. 144: "Circa solutionem huius quaestionis sic procedo: