Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 158
cognitio quam Deus ipse habet de se, vel angeli et beati in patria de ipso; nil mirum igitur si theologia, hoc sub aspectu accepta, est scientia, immo scientia perfectissima, certissima et evidentissima. Sed res aliter se habet si theologia comparatur ad nos: ad hoc enim ut theologia, vel quaecumque alia disciplina, sit scientia nobis, necesse est ut perfecte cognoscamus principia eius. Sed principia huius scientiae sunt articuli fidei, qui non sunt nobis noti ex evidentia rei, nec in se nec per aliquid aliud evidenter notum; qua de causa theologia nostra non est scientia. — Recitatis igitur atque refutatis opinionibus S. Thomae, Godefridi de Fontibus et Henrici Gandavensis, Noster suam "opinionem propriam" (ita notatur in margine) his verbis comprehendit:
"Ideo dico aliter, quod accipiendo scientiam perfectam et propriam, haec scientia in se perfecta est, immo perfectissima et certissima, et hoc ex evidentia rei; homini tamen viatori, et hoc de lege communi, non est scientia. Primum patet, quia ista est de principiis, scilicet articulis fidei, quae secundum se sunt certissima et evidentissima et notissima et verissima, tamen nobis non, eo quod nobis non sunt nota ex evidentia rei, sed solum Deo et beatis in patria; et ideo nobis non est perfecte scientia" (Q. 3, f. 4v).
Iam manifestum est quod causa huius defectus non in theologia ipsa, sed in nobis quaerenda est: ex parte enim obiecti nihil deest theologiae quominus sit scientia; iamvero ratio scientiae ex parte obiecti sumitur, quod essentialiter respicit, non autem ex parte subiecti in quo est, et quod accidentaliter tantum respicit:
"Quod autem theologia non est nobis scientia, non est ex defectu aliquo ex parte sua, sed propter parvitatem intellectus nostri, qui non potest in via attingere ad articulos fidei, de quibus est (theologia), ut intelligat ea ut sunt intelligibilia secundum se. Exemplum de sole, qui secundum se est maxime visibilis, non tamen oculo noctuae . . . Argumentum in contrarium verum concludit, quod haec scientia in se et in comparatione ad obiectum suum est certissima scientia, et ideo debet vere concedi scientia, quia in ordine ad obiectum attenditur vera ratio scientiae, non autem in ordine ad subiectum in quo; sed accidit
primo distinguo de theologia in se et de theologia in nobis'' (ed. Vaticana 1950, I, p. 95). De quaestione utrum theologia per se et proprie debeat dici scientia speculativa vel practica, cf. L. Amoros, La teologia como ciencia practica en la escuela franciscana en los tiempos que preceden a Escoto, in Archives doctrinale et littéraire du Moyen âge, IX 1934, pp. 261—303, ubi pp. 291—303 quaestio 4a Gulielmi de Ware edita est.
Hi sunt doctores quorum nomina in margine codicis nostri iuxta opiniones a Gulielmo recitatas apparent. Quid singuli de nostro problemate docuerint, supervacaneum putamus hic inquirere.