Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 159

subiecto, quia essentialiter scientia respicit obiectum suum et refertur ad ipsum, accidentaliter respicit subiectum hoc vel illud; aliter idem bis diceretur essentialiter et aeque primo" (Ibidem).

2. Theologia et metaphysica.

Theologia et metaphysica in doctrina Doctoris Fundati tali intervallo separantur quo quaelibet confusio a priori excluditur. Verum quidem est quod Deus non solum in theologia est subiectum, sed quodammodo, scilicet in quantum ens, etiam in metaphysica, quippe quae considerat ens in quantum ens, et sic omne ens, sive creatum sive increatum; sed ex hoc nullo modo sequitur quod metaphysica sit superior scientia quam theologia, vel, ut dici solet, quod theologia subalternetur metaphysicae; nam in theologia Deus subiectum est ut supernaturaliter notus, in metaphysica vero ut naturaliter cognitus:

"Ideo dicitur aliter, quod Deus in metaphysica non est subiectum nec contentum sub subiecto nisi ut naturaliter et lumine naturali notus est. Sed Deus est subiectum theologiae ut supernaturaliter et in lumine supernaturali cognitus est. Et ideo Deus ut est hic subiectum, non cadit sub ente ut ens est subiectum in metaphysica, quia ens non quocumque modo est subiectum in metaphysica, sed ut naturaliter cognitum" (Q. 5, f. 7v).

Theologia utique praeter Deum considerat etiam creaturas, sed nonnisi in quantum ordinantur ad Deum; eodem modo ac ex. gr. metaphysica habet pro subiecto principalissimo substantiam, cetera vero praedicamenta solummodo in relatione ad substantiam considerat:

"Ut si ponatur quod metaphysica habeat substantiam pro subiecto principalissimo, et quod de ceteris praedicamentis non consideret nisi prout attributionem habent ad substantiam, sicut aliqui ponunt , et credo quod sit verum. Similiter in proposito: Deus est subiectum principale et formale huius scientiae, et ceterae creaturae non considerantur hic nisi per attributionem ad Deum" (Ibidem).

Theologia et metaphysica in hoc quoque differunt quod prima est scientia specialis et considerat subiectum speciale sub ratione speciali, alia econtra est scientia generalis de subiecto generali sub ratione generali:

Eadem comparatione utitur etiam Henricus Gandavensis in Summa Quaestionum ordinariarum, art. XIX, q. i (ed. Parisiis 1520) I, ff. 114v—115r et 117v; ipse tamen non censet exemplum, quantum ad metaphysicam spectat, veritati respondere. Ceterum nec Doctor Fundatus intendit hic negare ens esse subiectum metaphysicae; potest enim ens esse subiectum communissimum, substantia vero subiectum principalissimum.